Gian Domenico Cancianini epigrammata 1, 7

7. in funus Henrici Fratris
vix prae dolore expressa nenia

Hei mihi, quis mihi erit praesto? Solare dolorem

Tu mors dira meum. Iam iam mea lumina claude.

Plus satis, heu, vixi, nec nostrae parte iuventae

Longa mihi, ah quam longa huius sunt tempora vitae

5

Quando mei unanimis conspexi funera fratris

Vnicus is mihi Frater erat, spes unica, amorque

Vnicus. Hinc non frater ero: sed solus et expes.