Gian Domenico Cancianini odes 3, 31

31. in pontem Realtum ode tricesima prima

Da Diva gratum Melpomene melos,

Nec pauca nostrae carmina barbito.

Realtis sine te nequit

Laudes dicere Pontis.

5

Regale, et altum marmoribus Polo

Ductum superbis ac adamantinis

Coementis, superi hoc quis

Admirantur et imi.

Mortalis istum quae potuit manus,

10

Suprema quae vis efficere ingeni

Pontem? Perpetuus labor

Est hic, sudor et artis.

Sic arcuata suspicitur via

Cum nox serena est per medium aethera

15

Summa ad tecta Iovis Deos

Ducens atque reducens,

Nec splendet aeque versicoloribus

Pennis et arcu nuncia maximae

Iunonis, velut is nitet

20

Clara merce decorus.

Pulchrae columnae continuant latus

Vtrunque Pontis marmoreae, supra.

Intra est ordo duplex domum

Terno in tramite lato.

25

Quondam fuerunt hae iuga montium,

Graves iniquis, morsque gigantibus.

Nunc altae atque humiles tegunt

Pro quid culmine aheno:

Hic usque quaque divitiae patent

30

Late micantes praetereuntibus.

Hic sublime gerit locus

Rari quicquid in orbe.

Pontis ne dicam vertice in arduo

Quadratum et immensum spatium, situm

35

Inter pyramides, quibus

Cedat barbara Memphis?

Num tot silebo Coelitum imagines,

Divumque vultus? tot decora inclyta?

Non te Virgo Deipara,

40

Nec te Lilifer ales.

Dicamque Marcum, sicque Teodorum

Sanctos Penates Virginis Adriae.

Reginae Pelagi ut suo

Dant se in Ponte videri,

45

Est quantus Atlas sed facili gradu

Concameratus pendet ab aere

Subter suspicientibus

Ipse apparet Olympus,

Quamvis nec Vrsas nec gelidum ferat

50

Plaustrum Bootis, astraque coetera,

Praeter iusta Bilancium,

Magni et signa Leonis.

Ferrata Xerses agmina militum

Conduxit olim trans mare Ponticum,

55

Europae atque Asiae simul

Iungens littoris oras.

Superque vastum fluminis impetum

Rheni profundi Iulius acriter

Armatus acies movens,

60

Se transmisit in hostem.

Traiani in Istro machina, fornices,

Pilaeque magnae vix numerabiles,

Bellaceis Aquilas tulit,

Romanosque manipulos.

65

Verum, tonantis qui fuit emulus,

Aptabo nostrae non fidibus lyrae,

Plectrum me maculem et pius

Diris versibus Aures.

Cum Ponte surgat quisque iterum suo.

70

Hac mole visa, quam Domini aequoris,

Et terrae auspiicis bonis

Costruxere Potentes:

Se quisque dedet, scilicet omnium

Vox una clamat: non hominum, est Deum

75

Hic Pons Tergeminus, Deo

Trino, gratus et Vni.

At tu hunc per Arcum nobilis o Leo

Cum incedis, altis sub pedibus videns

Propugnacula navium

80

Celsas atque Carinas:

Divis minorem tegere, quos colis,

Quibus dextris, Imperio Regis.

Sic concordia te tibi, ut

Pons Vrbem, aurea nectat.