Gian Domenico Cancianini epigrammata 1, 4

4. infoelices aliquorum casus simpliciter
per se sunt miserabiles descripsit

Germani quondam fuerant duo, Livius unus,

Alter Maxmillus, genuit quos Maximus ambos

Ambos heri genuit, tali sub sydere, quali

Ipse fuit genitus crudeli, et sanguinolento.

5

Maximus infaustae post sera crepuscula noctis

Augusti mille annis, sexagintaque septem

Quinque ultra centum, coelo labentibus alto,

Iamque senio gravis, incerto percussus ab hoste

Vulneribus cecidit (pietas) ter quinque receptis,

10

Talibus, ut iaceat sine nomine turpe cadaver,

Qua celer interdum liquido pede currit aquosa.

Hinc volvens annus menses aequaverat omnes.

Tunc semel impulso pectus pugione peremit

Maxmillus Iannem, sibi avunculum, Cavalcantem,

15

Hoc Patris ulcisci credens se funere mortem.

Amplius haud terna per campos messe vigente,

Hoc agi tur demum. Iannutius ortus Ianne

Sanguinis exhausit flumen de gutture Livi

Cuspide lethalis gladii, dum forte iacebat

20

Aegrotus lecto propria Maxmillus in aede:

Cui caedes fratris subito pervenit ad aures.

Tunc tunica tantum, quam noctu ferre solemus,

Indutus, plantis nudus, nudusque lapillis

Prosilit, et qualis furiis agitatus Orestes

25

Vrbem per mediam stricto mucrone vagatur:

At frustra et fatum nequit vitare supremum.

Quotque parens, exul tot vulnera ab exule cepit

Fugit et ad Patrios manes miserabilis umbra

Discite mortales, casus nos volvere tantus,

30

Et pravo incepto nunquam desistere sortem.