Gian Domenico Cancianini epigrammata 1, 3

3. ad Christianissimum Regem Henricum tertium
ex regno eius Sarmatico ad suum Gallicum regnum
mortuo Carolo fratre revertentem carmen tertium

Mille petite oris, totidem si regna vacassent,

O Rex cunctorum superans diademate Regum,

Si libet, excelsas teneat mea Musa parumper

Aures ipse Poli Rector moderator et Orbis

5

Iuppiter, ad cuius tremit omnis Regia nutum,

Saepe etiam voces mortalis suscipit imi.

Et nunc quippe Iovem, modulor, dum carmina, fari

Aetherium videor, videor divumque videre

Concilium, Heroas verto dum lumina ad istos.

10

Sed libet audire. Invitat lux candida vultus,

Praeclara et facies. Cur non exordia sumo?

Ianus ego, dictus non ficto nomine Ianus,

Sistere sum me ausus gemina hic cum fronte, loquique

O seva Maiestas, laeta una est, altera tristis.

15

Posterior dolet, anterior laetatur abunde:

Haec, velut optato adventu stat Gallia gaudens,

Illa ut discessu inviso Pollonia plorans.

Fronsea, quae cernis, quae sunt post tertia relicta,

Heu sculpta, heu Regis Caroli fert funera fratris;

20

Qui supra, spacium quod regni extenditur infra,

Possidet in Coelo; non ne ergo is regnat Olympo?

Et tamen integro partim moerore fatisco.

En ridens ecce o Rex invictissime frons, en

Quae ante pedes cernit presenteis, resque futuras.

25

Plus nimio est hilaris, laeteris tu quoque gaudet.

Terra, Aer, Pontus, Fratrem qui cesserat Orbe,

Te adventante, tuum Regno quod reddis avito.

Vere ubi perpetuo florebunt Lilia magna

Aurea, quae tecum simul aurea secla resument,

30

Cum tua vis pacem ferat, et tueatur eandem,

Iustitiae, et cultu, ceu Sol, armisque corusca

Quicquid inest atri, disperdat lumine multo.

Henrice is properes (resonat clamoribus aether),

Tu nostris Princeps, Rex, Praesidium et decus oris

35

Conatur Rhodanus violentos sistere cursus

Te expectare volens; totis se dedere et undis.

Eia igitur Patris o similis non nomine tantum,

Sit tibi iter foelix, facile, ac velocius Euro.

Per terram: obstantes sternantur vertice montes,

40

Et iuga demittant Alpes, collesque supini,

Detur et a magnis fluviis via debita late

Per mare: semidei tollant ex aequore fluctus

Et celeres spirent aurae, ventique secundi,

Magnaque Portuni, praesens sit dextera navi.

45

Mox ubi sceptra manu semper victrice tenebris

Antiquo in solio, proprio diademate fulgens;

Quin prius, accipias quam sceptra haec maxima sponte,

Et veniam, et pacem veniat quae victa resurgit

Effera gens, poscens: tua nunquam et bella retentet.

50

Laetum quemque diem tibi sol, tibi Cynthia noctem

Vsque ferat placidam; valeas firmissimus omni

Tempore, sit numque tibi Rex, quod gaudia turbet,

Et tibi Nestoreae contingant saecula vitae.

Haec gemino est Regi Ianus gemino ore profatus.