Gian Domenico Cancianini odes 3, 23

23. ad Andream Chiochium medicum physicum
et poetam Veronensem ode vicesima tertia

Iurarem Chiochi per sacra Deliae

Arcana et Cereris et per Apollinis

Lauros et tripodas numen et Euhii,

Iurarem medicam perque scientiam,

5

Qua claudis rigidi limina Taenari,

Et gressus revocas deproperantium

Ad ditis tenebras regnaque tristia

Nil gratum sine te, nil mihi amabile,

Nil gratum sine me, nil tibi amabile.

10

Nam sic perspicuus noster amor micat,

Vt non sic radiet splendidus aethere

Noctis stelliferae nuncius Hesperus,

Cum purus glaciet flumina Iuppiter.

Fundata est stabili Pyramis in base,

15

Haec mentis solidae vis bene mutua,

Quam non invidiae dira protervitas,

Non aurum violens, non fuga temporum,

Non mors, Eumenides, nec quatiat metus,

Non et cuncta potens ipsa necessitas.

20

Hac est Pirithoi, famaque Thesei

Vivens: vivit adhuc nomine Pilades,

Orestemque premit non taciturnitas.

Hac omni celeber tempore pythias,

Et Damon fugiunt publica funera,

25

Spirantque unanimes. Sic quoque nos Dea

Non unquam moriamur Polynymnia.