Gian Domenico Cancianini odes 4, 3

3. in nuptias Fantini et Irenes ex illius
d. d. Spilimb. ode tertia

Collis in alto vertice

Vsque virentis Delphica

Arbore, presignis rosa,

Et foliis Deum matri sacris,

5

Iuliaci, o Castrum Fori

Ad Tiliaventi vada

Lympidioris fluminum

Italiae, viris clarissimum.

Nomine Spilimbergum, ut fluis

10

Divitiis, ac optime

His frueris: sic difluas

Laetitiae tibi gaudens nova

En modo Fantinus tui,

Ac patriae magnum decus,

15

Tam similis Patri, quam avo,

Et reliquis suis maioribus,

Postulat Irenen sibi,

Quae specie vincit Deas,

Aemula Matris nobilis,

20

Progenita Henrico illustri Patre,

Hos moduler quo carmine?

Hos resonem qua barbito?

Ast Hymenaeo do Lyram.

Hymen amantibus vult dicere

25

Vrania natus loquor

Connubii vobis Deus.

Praepropero huc veni gradu.

Sit mora nulla vestris nuptiis

Sedibus altis Aetheris

30

Concilium laudat Iovis,

Prorsus et illas Iuppiter.

Sit mora nulla vestris nuptiis.

Vociferarunt Coelites

Vsto videntes pectore,

35

O Hymenaee Hymen adi.

Sit mora nulla vestris nuptiis.

Aurea quae vincla affero,

Atque iugum istum gemmeum,

Servitium dulce indicant.

40

Sit mora nulla vestris nuptiis.

Nupta, maritus, filius,

Tres numero, unum scilicet:

Plus alliis sese iuvant.

Sit mora nulla vestris nuptiis.

45

Aurea, nostro munere,

Secla subibunt ferrea

Ob sobolem vestram auream.

Sit mora nulla vestris nuptiis.

Obsequium, Hymen, mutuum,

50

Obsequium, Hymen, liberum:

Imperio nil discrepat.

Sit mora nulla vestris nuptiis.

Iam ligo, iungo arctissime

Vnanimes vos, ut cito,

55

Progeniem detis parem

Sit mora nulla vestris nuptiis.

Vivite laeti sumite,

Omnia laeti sumite

Ad thalamum quae pertinent.

60

Est mora dempta vestris nuptiis.