Gian Domenico Cancianini odes 4, 1

1. ad illustrissimum et reverendissimum dominum
Albertum Valerium, episcopum Famagustae et coadiutorem Veronae
ode prima

Convexa coeli dum laquearia

Aurata stellis trans liquidum

Lunaeque nocturnos labores

Mente stupens, opera alta miror:

5

Timore sancto concutior tremens,

Rerumque tantarum ille opifex Deus

Quid sit, laboro scire, quantum id

Mens agitans spaciatur alte:

Supra illum Olympi circuitum ultimum,

10

Spheram et Supremam, materia procul,

Infraque multum, longe et omni

Orbe loco, atque die, atque nocte.

Licetne dicam? Quod fuit antea,

Quam mundus et quae continet ambiens:

15

Quod splendet in te te usque in ipso

O Valeri, magis extra Coelum.

Sed tu Adrianum gloria principum

Divine princeps, praesidium et

Ecclesiae, mi vellis aurem,

20

Maxima ne resonem ista parvus.