Gian Domenico Cancianini odes 3, 28

28. in recuperationem munitissimae Vrbis Pannoniae
quae vulgo nuncupatur Claverinum ode vicesima septima

Fatale claustrum, nec superabile,

Quin clava fortis, clavis et Austriae,

(Grates agendae sunt Olympo),

Ecce sub austriacos redactum

5

Quis credidisset tam spatio brevi?

Spem claudicantem quae rota fervida ad

Metam reflexit? Quis Deorum

Tam subito peperit triumphos?

Hunc densa nubes previa militi,

10

Et tantus ardor pectoribus Ducum,

Silensque Phoebe quae soporans

Excubias vigil favebat:

Fuisse Regem Sydereum indicavit.

Bis fulminavit: robur et acriter

15

Mox Christiano proelianti

Ingeminat, validum secundans.

Vtrinque clamor, clangor et impetus.

Passim resultans arma micantia.

Certantur utrinque igne, ferro.

20

Multi etiam volitant per auras.

Svorzem quis illum dicat idonee

Burgum? Lopemque, Virlinio addito?

Strasoldium quis? Palphiumque

Gestam grandia Fabricurti?

25

Nam, ceu in hostem magnanimus leo

Fertur, pecusve, cum stimulat

Sese cruentat, barbarorum

Sanguine, et horribiles madescunt.

Te Musa sistas, non etenim decet

30

Mitem Camoenam carmine non truci

Cantare pugnas, nec cadentum

Funera, purpureosque rivos.