Gian Domenico Cancianini odes 3, 21

21. ad Augustissimam Imperatricem
Mariam Austriacam ode vicesima prima

O magna Quinti filia Caroli

O Imperatrix maxima maximi:

Liani uxor, o ac Imperantis

Rodulphi genetrix saevi,

5

O Ferdinandi non humilis nurus,

O celsa Mundum qui et regit alterum

Soror Philippi, o Principumque

Tot clarum decus inclitum:

Dum iam relicta nobili ab Austria

10

Ad regna magnae tendis Iberiae,

Non Lusitanis digna tantum,

Sed mundis dominarier:

Audire non me sed libeat Deam

In me loquentem, quae diademate

15

Caput coronata est nitenti,

Summi Calliope Iovis.

Regina salve, nam maris et soli

Coelique rector, cura tui, Deus

Te vult perennem, te et beare,

20

Fortunae super Insulas.

Quicunque longe est occiduo aequore,

Propius honorem Caesarea tua

Afflante maiestate divum,

Et corde et genibus colat.

25

Vireta pandant se Hesperidum: Draco,

Alter renatus excubitor Draco,

Caput reclinet, non sopitus,

Sed te sic venerans, vigil.

Sol lustrat omnes undique lumine

30

Terras, et Orbem circuitu inspicit.

Nil ille cernit sanctius te

Et te nil sapientius.

Te semper anteit, cum ingrederis, boni

Spes certa magni, spes manibus gerens

35

Ramos virentes, te et sequuntur

Nudae pectora Gratiae.

Tu cum resistis, firma tenet gradus

Astreas iustos: non Pietas movet

Adiuncta gressus: prisca tecum

40

Constat aurea saecula.

Euge, quid aurum, quid Tagus aurifer

Fulvis arenis Hesperiam ultimam

Ditans, nisi illi viva Gemma

Gemmis tu pretiosior?

45

Ergo inseraris praeradians decus

Claris coronis, quae capiti micant

Fratris, renidet Coelum ut astris,

Atlanti decus imminet.

Tu pace iungis corda potentium

50

Disiuncta Regum, tu populos feros

Nutu coerces: tu es Maria,

Tu sexum superans tuum.

Quae plectra nostro pectore? Quae lyrae?

Quae mens? Furor quis? Non capio furens

55

Tantum Camoene Numen intus

Miris me exagitans modis.