Gian Domenico Cancianini odes 2, 25

25. ad Eronam perfidam et insatiabilem meretricem
ode vicesima quinta

Erona, qui te noverit

Et protinus non fugerit,

Hunc esse perditissimum

Et se ipsum amare non puto:

5

Vel esse stolidissimum,

Odisse et omnes Gratias.