Gian Domenico Cancianini odes 3, 12

12. de amoenitate patrii loci
ode decima secunda

Elata pulchri solis ab exitu,

Quando exit ad nos luce fugans sua

Stellas et Auroram relicto

Ante diem revocat cubili

5

Frustra. Fugit nam praevia per polum

Alte rotundum, Sol ruit insequens,

Hanc donec annosum ad maritum

Circuito pepulit profundo.

Ast illa rursus (non bene convenit

10

Iungi puellam cum vetulo viro)

Fugit: sonoro garrientes

Murmure aves male facta vident.

Vrbs clara terno stat Spilimbergia

Elata colle. Vos charites eam

15

Vos condidistis cui ipsa cedunt,

Thessala sic celebrata Tempe.

Subsidit almo gramine pascuum,

Et lata longe planities soli

Inclusa ripis usque quaque

20

Nos iuvat aeriis videntes.

Delectat hic nos Piniferum nemus,

Vdum salictum, glarea fluminis,

Vitrumque labens cum sussurro,

Aura frequens aviumque cantus.

25

Non tauriformis, sed volucris gerens

Ramosa Cervi cornuo, labitur

Torrens pererrans, lympidisque,

Fertur aquis sine lege currens.

Plerumque vidi, vidi ego Naiadas

30

Iactare lymphis bracchia candida,

Artusque nudos sic movere

Vt fluvio invideam beato.

Amnis beatus possidet omnia.

Lasciviens quae pectora turgida

35

Contrectat undis? Nec recedit

A femore, a nitidoque tergo.

Tunc obstupescunt fluminis incolae

Pisces carentes vocibus ac prope

Volare gaudet mergus, illis

40

Quid resonans modulante lingua.

Fauni at salaces per sylvam suas

Nymphas sequuntur. Dum strepitant pede,

Hinc Phasianus, Turdus illinc

Tollitur et lepores fugantur.

45

Contra Occidentem quid referam situs?

Versus Triones atque meridiem?

Aequata Colli plana tellus

Fundit opes, hominumque victum

Eleusim atrae flava Proserpinae

50

Mater relinquens attulit huc gradum

Spicasque tendens cum racemis

Deseruit Bromiusque Thebas,

Latmium vagantem quin etiam his locis

Stertisse amoenis sub Iove amabili

55

Dicunt, soporatumque in herba

Plusque alibi placuisse Lunae.

Saltem fuisses, o Endimion vigil

Partim, illa furtim cum tibi basia

Dabantur, ipsam vel tulisset

60

Hanc speciem tibi imago somni;

Vtruque pacto tu quoque dulciter

Nam bassiasses, o mihi si mea

Iam me reclinanti sopore

Suaviolum fera Lyda iungat.