Gian Domenico Cancianini odes 3, 11

11. ad Hadrianum Politianum Iurisc. avunculum
ode decima prima

Coelebs quid ergo? Quid mihi consili

Habere possim? Num Venerem sequar

Sylvis relictis? Num Dianae

Vivere continuabo vitam?

5

Res cum periclo est utraque; nam Dea

Est quaeque, quisquis se applicet alteri

Infensa semper: me hinc Adonis

Casus et Hyppoliti, hinc me adurget

Heu dira mens, heu funera tristia

10

Immissa pulchros in iuvenes, aper

Vt scidit illum dente iniquo,

Hoc lacero ut maduere currus,

Sed facta scis haec praesidium reis,

O grande moestis, o Vtini decus,

15

Forique Iuli, lux serena

Iustitiae nebulis latenti.

Quaeras (pater te dicere sentio

Secunde), quaeras, quod medium sciet

Vtrique adhaere. Carus aeque

20

Sic fueris Veneri et Dianae.

Quid si inter ambas connubialia

Sint iura parteis? Nil timeo amplius

Hoc ipse tuto matri Amoris,

Hoc etiam poteroque Phoebe

25

Servire castus consilio, et salax.

Rides, et alte me in faciem inspicis

Vis vera dicam? Me puellae

Vrit amor nimium decentis.