Gian Domenico Cancianini odes 2, 10

10. se otiosum, donec vivat, non fore, et se
bis a Bernardino Lucatello Medico Physico
a morte abreptum ode decima

Pulsare donec linqua erit chordas potens

Vocalis haec suae Chelys

(Haec pecten est vivus, nec ulla egens manu,

Nam sponte se movens, sonat),

5

Dum suppetet vox, spiritusque artus reget

Infusus a magno Deo,

Vt per laborem nomen hic relinquerem:

Ignave somne et otium,

Abeste cum cum sodalibus vestris, iocis

10

Inertibus, vos, Aeolidae

Laborem aditae, qui prece, omnibusque vos

Votis vocat quantum potest,

Numquam quietus, scilicet frustra locans

Saxum illico volubile.

15

Bis Sisyphus sub Tartaro visus mihi est

Bis Lucatellus extulit.