Gian Domenico Cancianini odes 2, 4

4. ad Valerium Carbonem, tantum
nomine Compatrem ode quarta

Candide ancillae mihi non pudendus

Est amor dulcis: mea Gallichina

Me tenet vinctum, teneatque semper

Compede multa:

5

Crinibus flavis, oculoque amico,

Lubrico vultu, niveis papillis,

Et iocis blandis, nitido ac lepore,

Speque secunda.

Lilio prorsus similis venusto,

10

Membra dum celat viridi colore:

Caerulo circum posito est amictu

Aurea Phoebe.

Talis Atridae Priameia Virgo,

Talis Aiaci placuit Tecmessa,

15

Capta Briseis rapuitque forma

Talis Achillem.

Vt tuam Carbo superat Melincam,

Compatrem sic te faciam per illam

Gallichina, urens, mihi Gallichina

20

Pectore tota est.