Gian Domenico Cancianini odes 2, 24

24. ode vicesima quarta

Praevius en pesti; solis civilibus ortus,

Se morbus exercet. Quis a tali

Illuvie est tutus, maculis, atroque veneno?

Quis non gelat metu? Quis horrore

5

Non tremit ut frondes, alte quasantibus austris?

Ne se, vel illos, quos amat, tabes,

Invadat, corrumpat, sternat, detque sepulchris

At pauper se (hinc disce perverse

Iurisconsulte et iudex iniuste et inique

10

Mercator, usque et usque qui insistis

Fraudibus, ut male parto sis copiosior aere),

Sunt pauperes tuti. Hoc vigil cerne: et desine

Consiliis et iudiciis et avara

Iam merce te inquinare. Divina

15

Pharmaca te doceo. Si vis persistere sanus,

Te corrige et Deum time iratum.