Gian Domenico Cancianini odes 2, 19

19. de Histrice ad amicum ode decima nona

Infensus ulli, ni ratio movet,

Amice non sis, sis potius ferens

Iniuriarum, quam te iniquis

Constituas scelerare factis.

5

Delicta Reges ipsi etiam luunt

Castigat illos nempe diespiter,

Qui ulcisci ab alta sede Coeli

Facta virum scellerosa novit;

Nunc mi canendus perfidus Histriae

10

Histrix tyrannus, dicitur Histria

A quo, cruentum qui benigna

Sub specie Hospitium parabat

Pungi dolenteis funibus hospites

Stratos ligabat suppositis toris

15

Exauriebat sic cruorem,

Atque animis spoliabat artus

Lustrabat olim Caelicolum pater

Terras patentes accipit is Iovem

Auroque et ostro, sed cubilis

20

Struxerat insidias doloso.

Spinas eburneas assimulaverat

Se Coelitum Rex non humilem virum:

Finxitque nomen, quo esset omnis

Suspicio Iovis hinc remota.

25

Flexo renatis syderibus Polo

Passim micabat nox nitido aethere,

Somnusque palpebris inhaerens

Languidulas quatiebat alas.

Vt praeparati stragula contigit

30

Lecti Deorum maximus: en prope

Mutatur Histrix, sponte in ipsum

Cuspidibus subito refixis.

Horrens relinquit limina regia,

Cedens svilla cum facie avia

35

In lustra, spinarum in molossos

Missilium iaculator hosteis.

Sylvae potentis denique laeserat

Canes: quid ultra? Figitur in solo

Transfixus a telo Dianae.

40

Sic manet et iaculo peremptus.

Hinc Pinus arbor, quae foliis virens

Pungit rotundis, fertur acuminans

Sese per auras, fulmen alti

Vsque Iovis metuens caducum.