Gian Domenico Cancianini odes 2, 17

17. in falsum maledicum ode decima septima

Pater nefasto te genuit die,

Aut nocte dira, dum vaga colchicis

Magus venenis Olympo

Astra trahit, tumulisque sagae

5

Imis vagantur murmure, quo tremit

Tellus, quo aperto Cerberus ostio

Longe recedit, supernas

Vnde animae veniunt ad auras,

Saevis coactae carminibus suos

10

Artus solutos summere, ceu prius:

Et somniantes tremendis

Visibus, et vigiles molestant.

Abominato e gurgite non sacro

E fonte, natus primitias aquae

15

Vdis tullisti Capillis,

Thisiphone fuit et sacerdos:

Multum malignae quae tibi viperae

Linguam rubentem sanguine noxio

Cum sibilis viperinis

20

Inposuit, propria revulsa.