Gian Domenico Cancianini odes 2, 14

14. ad Lucretium Atavum ode decima quarta

Quid mare, quid terram, quid coelum atque aethera frustra

Aemulus Architae usque remensus,

Te similem, ut proestes Lucreti, adniteris illi

Per numeros, mentemque fatigas?

5

Hoc tibi necquicquam prodest, me iudice veri;

Sed nocet, est labor, est morituro.

Laetum carpe diem proesenti credulus horae;

Namque ubi perventum est, quo Ariodans,

Et Faustus, quandam dilecti; ut vita, sodales

10

Telluris tunc corpore fuso

Augustum, heu, spatium metimur lumine cassi

Iamque instans mortis premet umbra.