Gian Domenico Cancianini odes 2, 11

11. de suo Carlesio Muscio ode decima prima

Quis tam profanus, tam gelidus Deum

Cultor suaveis Carlesii modos,

Musasque sacras non frequentant

Aut refugit pia templa surdus?

5

Non obstinatae gentibus asperis,

Non Tigridi atrae, aut alitibus feris

Aureo fuerunt, dum remotis

Rupibus, et Sylvis canebat

Orpheus, canora qui cithara sonans

10

Montes movebat, flumina carmine

Sistebat: ipsum quin Trifaucem

Reddidit, Eumenidesque mites.

Hic alter Orpheus haec eadem facit:

Trahens profanis e regionibus

15

Ad clara Divum tecta plures

Praevius Euridices sequenteis.