Gian Domenico Cancianini odes 2, 8

8. ad Cupidinem ode octava

Nec te Cupido cura tenet mei

Nec militantem praesidio iuvas,

Arcus sonantis, quo omne cernis,

Omne feris: valeant ocelli.

5

Si signa amantis militiae fero,

Atque uror, tu non sic Lybiae seges

Matura campis, Aetna vel igni

Assiduo caleat perustus:

Tandem puellae duritiam asperae,

10

Qua colliquesco, cantibus in mare

Transferto surdis, ac in hostem

Dux Pharetram vidua sagittis;

Huius triumphi gloria nobilis

Nam spectat ad te tota volucribus

15

Tedis deorsum tu refringes:

Sursum ego mox strenue retundam.