Gian Domenico Cancianini odes 2, 7

7. ad Antaeum ode septima

Huc huc canora voce nemus sonat

Anthaee pulchra a Virgine nobili:

Dilecte, praecidit Cucullus,

Tempora coniugii futura

5

Prius petitus. Iam siluit: roga.

Namque is quot huc huc concinerit tibi,

Lapsis tot annis, tu maritus

Quippe novus thalamo iacebis

Vxori adhaerens; plurima cui dabis

10

Vultu venusto, et pectore basia,

Desideranti quinta demum

Munera Acidaliae propinquae

Hucusque Coelebs, dicere vult avis

Divina, vives, Carmina parvula,

15

At magna verum proecinendo.