Gian Domenico Cancianini odes 2, 6

6. pastorem Cucullum in avem ode sexta

Lucis amoeneis qua liquido strepens

It Tiliaventum, et propero gradu,

Iuxta Spilimbergi salictum

Pastor erat speciosus olim,

5

Dictus Cucullus, cum sociis suis

Ludens iuvenci gramina dum et boves

Pascunt propinque quaeritatur,

Frutice nam medio latebat

Frustra pererrant et tamen huc iacit

10

Huc ad sodales: gaudia percipit

Et tanta, quantum voce crebra

Verberat in Sylva vaganteis.

Tunc e virenti semifer arbuto

Miratus ipsum; prosilit et rapit.

15

Ac vim tulisset, si Tonantis

Coniugus auxilium, et sororis

Non invocasset versus in alitem

Puer salacis Capripedis manus

Effugit unusquisque plumas

20

Obstupet ad se itidem vocantis.