Gian Domenico Cancianini odes 2, 3

3. stultissimos esse Rusticos
Qui se Rurticos appellari nolunt ode tertia

Hoc saepe mecum rura perambulans

Excogitabam, cum mihi et obvius,

Duros capillus pileatus,

Ruricola adveniebat Vrbem:

5

Quae causa nam sit, numne superbia,

An captio mentis mage Rustico

Vt cum se amet sic, et mala Vrbi

Sic cupiat, patrium malignus

Audire nomen semper abhorreat.

10

Suum: quid istud? Non ego rusticus:

Clamans suprema voce, vultu

Terribili, et digito minaci.

Donec revinctus Piniferum caput

Mi fronde acuta praediolum meum

15

Pertranseunti Faunus inquit:

Quod meditare, scio Colonus

Est Colei quam magnum onus, et grave

Qui rura; ruris quique putat boni

Nomen protervum. Rusticum me

20

Quisque Deum vocet atque adoret.