Gian Domenico Cancianini odes 2, 2

2. de Ripa Iudaeorum ode secunda

Vides ruinam, quam Capides sibi,

Tellusque ducit? Cernis ut indies

Sese peredit nil rosarium

Ripa ferens neque gramenullum?

5

Haec coeteris, haec sola virentibus

Adiuncta ripis excidio riget.

Hoc execrata est nempe ripa,

Quos tegit, ob cineres iniquos

Iudaea proles, perdita victima

10

Plutonis atri; dicitur abolita

In constitutis hic sepulchris

Temporibus veterum meorum.

Res Christianis esse fidem monet

Vero perennem discimus alteram

15

Falso ruentem Rex supremus

Talia, non ego sum loquutus.