Gian Domenico Cancianini odes 2, 1

1. quo pacto mora alba reparata sint ode prima

Phoebus iocosae me Citharae modis

Aptare iussit dulcia, non prius

Vulgata terris, facta Martis

Percupidi, et Veneris benignae

5

Ninci ad sepulchrum, quo Babilonii

Venere amantes alite lugubri,

Morum sub atram Mars, Venusque

Conveniunt, fore se hic putantes.

Tutos ab altis iudiciis Poli

10

Visuque; nam quae suspicio, locus

Si luctuosus? Quis videret

Desuper hos foliis opacis?

Vix nuda Cypris se possuit solo

Herbaque moli, cum femora illius

15

Lascivus inter pulchra mavors

Se insinuans, subito est solutus

Fluxere statim semina candida

Radicem ad imam cernitur arboris

Hinc foetus albus, dulciores

20

Nunc avidis epulae puellis.