Gian Domenico Cancianini odes 1, 16

16. in quandam cuius nomen siletur ode decima sexta

O matre turpi filia turpior,

Queis criminosis te lacerem modis

Digna Charibdi vorticosa,

Aut tremulis crepitare flammis?

5

Aes tam frequenti verbere non strepit

Lunae laboranti auxilium ferens,

Insana Bacchi non sacerdos

Sic geminat rigidos boatus:

Vt semper urgebo opprobriis feram,

10

Pontoque dictis asperioribus,

Ac ense torvi praeliantis,

Et Iove, cum sua tela mittit.

Natura ab omni parte tulit sagax

Foedum, quod istam turpet imaginem:

15

Mores Hiianae fraudolentos,

Niliaci lacrymasque nostri.

Me iusta bilis concitet asperum

Ad facta tandem: supplicium grave

Sis certa nostris perferendi

20

E manibus meritum paratur.

Fias licebit mitior omnibus,

Mutare laetis non volo, tristia,

Nec dicta vere destruantur

Crede animum mihi non amicum.