Gian Domenico Cancianini odes 1, 15

15. ad Album ode decima quinta

Terris propinquo cur mihi cereas

Natura pennas ingenii dedit?

Cur ne volveris non Diones

Ala vehit per amoena Coeli?

5

Nam qualis udae Iros Phrygiae in iugis

Venator errans (sic placuit Iovi

Flavente praesignis capillo)

Aethera transiliisse fertur:

Cygnus supremum te super aera

10

Ferrem canorus, quem peramant Dei

Lauro coronandum, rosique, o

Albe aliis melius canende.

Exempla terrent multivolum Icari.

Lauderis alto carmine ab optimis,

15

Quodcunque cantas atque dicis

Auspice Parthenii camoena.