Gian Domenico Cancianini odes 1, 14

14. ad Somnum ode decima quarta

O, qui me inani ludis imagine,

Fuscis tenebris et caput et latus

Vtrunque tectus, somne, nocteis

Mitte mala specie carentes,

5

Sic te supinus propter aquae canam

Rivum strepentis, dicere pervicax

Quantum olim Vlyxes, te favente,

Cum socio te potuisset uno.

Tydide sumpto in Threicios dedit

10

Pallentis Orci sedibus inferis.

Rheso, et perempto, castra raptis

Vectus equis ad amica cessit.