Gian Domenico Cancianini odes 1, 13

13. esse bibendum ob Venetam Victoriam
ode decima tertia

Atquis vetustum promere Coecubum

Spernit diota? Nunc patere graves

Et hauriantur nunc bibacem

Teutona me faciat voluptas,

5

Donec madenti lumina comprimens

Morpheus suavem sensibus inferat

Oblivionem quid moraris?

Dulce merum puer huc ministra.

Hostis Deorum perpetuus Scythes,

10

Nosterque tinctum sanguine Thracio

Potavit aequor nos olenti

Vina decent saturata moscho.