Gian Domenico Cancianini odes 1, 12

12. ad Selin Imperatorem Turcarum ode decima secunda

Quis te o Deorum, quis furor impulit

Foedus paternum rumpere proelio

Tentator audax? Quid Leonem

Immerito Venetum lacesti?

5

Coelesti alto consilio et potens,

Praestansque tanto robore, num fera

Sylvae videbatur? Putasti

Posse sua huc spoliare pelle!

Non is, qui virenti sub Nemees coma

10

Cervice fractus concidit, est Leo:

Qui distat illi, ceu iuvenco

Sanguineus placido Lycaon.

Quin si resurgat maximus Hercules,

Clavam timeret stringere dextera

15

In praepotentem: pertimendum

Vngue recurvo, et hyante rictu

Vides, ut hostis per mare, per solum,

Et per sonantem se rapit aera

Te te requirens, annuente

20

Consilio Iovis et Deorum?

Iam fulminantem dentibus excutit

Accensus ignem, iam pavido imminet

Arectus aliis iam suprema

Te ferus exagitat ruina.