Gian Domenico Cancianini odes 1, 10

10. ad Faustum Cargam ode decima

Te vocat Vrbs Patavi? Linquantur, Carga, Penates.

Hac iter ad superos

Nec te distineant nebulae Iunonis et imbres,

Queis madet usque solum;

5

Omine namque isto constat te vertice posse

Astra ferire brevi.

Formidas? Comitem me velles? Non tibi tali

(Crede) opus auxilio est:

Pallas et alma Venus, charitesque, novemque sorores

10

Sunt satis, atque super.