Argumentum
Franciscus ad se reversus Deo supplicat oratque caelites. Maxima luce vicinis agrestibus conspicua mons collustratur. Invisitur a populo Franciscus, cui verbum Dei annuntiat. Sic fratribus suis montem illum commendat ut tamen ei praeferat Subasum. Monet eos ut Orandae beneficia recolant.Redit Assisium. In itinere hydropicum sanat. Mulierem liberat a Daemone. Biennio post Franciscum Deus ad se vocare parat. Monetur Iacoba Romana ut Assisium se conferat Francisci funus constructura. Franciscus se suosque Deo commendat quos ad virtutem hortatur. Describitur funus. Anima in coelesti sede collocatur.
Liquerat interea divum Rex alta Lavernae
Culmina; iamque adeo tractus, qua lucidus aether
Purpureos ignes, et scintillantia noctis
Lumina contorquet superans flammantis Olympi
5
Aurea sidereis repetebat tecta quadrigis;
Magnus ubi aeterno Genitor complexus amore
Illum animo dulci et solio circumfovet aequo;
Pacato cum iam saevo moerore sub alto
Pectore, ceu somno leni, modicoque solutus,
10
Ora tenet defixa pater Franciscus, et auro
Stellantes rutilo, et rorantes sanguine plagas
Spectat inexpletum, longumque immobilis haeret.
Postquam autem rediere animi, atque in pristina sanguis
Robora tabentes artus sensusque reduxit;
15
Ille, ut erat saxis affusus poplite curvo
Sic orans, cum voce manus ad sidera tendit:
"Omnipotens divum Pater, ac Sator optime rerum,
Servatorque hominum; caelum qui numine torques;
Sternis et undisoni maris aequora; comprimis iras
20
Ventorum effraenas, atque impia Tartara quassas:
Mene hodie tantis ultra fulgoribus ornas?
Tanton' me Genitor, duxisti munere dignum?
His ne meos radiare iubes insignibus artus?
At quibus haec meritis, quibus haec me gloria factis
25
Prosequitur! quae bella mihi devicta? quis ardor,
Quae vis tanta animi, decus hoc, sertisque coruscis
Insignem, augustum, atque altum peperere triumphum?
Queis, age, tandem ausis, quove haec praeclara labore
Signa mihi, aetherei decora immortalia Regis?
30
Ergo honor, heroum (seu quos nova sustinet aetas,
Seu memorare libet quos saecula prisca tulerunt
Hactenus haud ulli addictus mihi creditur uni?
Vni fas tantum? his unus, sub nomine claro,
Prodigiis deposcor ego? et quo iam vocor ultra?
35
Quae decora his maiora mihi, quae gloria detur
Amplior? At tu, magne Pater, bonus adspice; felix
Adsis; tuque haec signa fove, et data munera serva;
Ignarumque viae rege me, et miseresce labantis:"
Sic orat primum, ante omnes, his rite supremum
40
Compellat dictis Patrem; dehinc aetheris alti
Reginam implorat; totiusque agmina gentis
Mox ciet aligerae; et bissenos ordine supplex
Heroas vocat: at multo sermone fatigat
Ductorem hastiferum, divinumque aegide pectus
45
Insignem; stygii qui terga horrenda draconis
Et premit infesto mucrone, et calcibus angit.
Hunc vero excelso Gargani e vertice Dauni
Advocat, et luco, saxoque invitat Hetrusco:
Huic et praeruptae parvo sub fornice rupis,
50
Extructam, in morem, brevibus suggestihus aram
Semper odore novo semperque recentibus auget
Floribus: hic parcens epulis, et sera recusans
Pocula belligerum numen ieiunus adorat.
Et iam tum e nitidi Genitor bonus aetheris arce
55
Suprema audierat voces, et casta precantis
Vota viri audierat: celeres nec passus in auras
Irrita diffundit, confestim clarus Olympum
Concussit magnum, et tonitru de parte serena
Increpuit laevo: terque aureus ipse corusca
60
Luce micans nubem aethereo demisit ab axe
Fulgentem, auricomam, et radiorum ardente corona
Praecinctam; quae mox circum nemus ambiit omnemque
Obtexit montem. Qualem niger Auster arenis
Pastus Atlanthaeis, madidoque repente volatu
65
Altius assurgens ponto seu praepete cursu
Dum late incumbit; seu dum convalle coactus
Perfurit angusta, et flatu suspirat anhelo
Fert nimbum, et caelum simul eripit omne, diemque:
Talis erat nubis species: sic candidus orbis
70
Amplexu auratae circum caliginis omnem
Cingebat lucum; et longe lateque coruscis
Lustrabat radiis colles, lustrabat et imas
Convalles: stupet inter ea vicinia tota
Fulgorem insuetum, et lucem mirantur agrestes
75
Hac mira, hos rerum motus dum rupe geruntur
Sub Tusca vigil arrectis, quibus omnia captat,
Auribus accepit Fama: et vix ordine cuncta
Norat adhuc, cum mille locos, mille oppida factis,
Et populos late rumore implerat ovanti,
80
Tum vero alta levem per nubila densa volatum
Corripiens iter ad pulchrum mox laeta Subasum
Molitur; laxis nec iam modus ullus habenis,
Donec olivifero tandem pernicibus alis
Vertice consedit fixis. Tunc aere canoro
85
Intendens vocem, Francisci insignia magno
Portentosa canit sonitu; edicitque, Lavernae
Rupibus insedisse sacros, nova monstra, supremo
Aethere delapsos ignes: canit omne repente
Vt lux visa nemus totumque ambire cacumen
90
Montis, et umbrosos ut flamma innoxia lucos
Depasci visa est, et circumlambere silvam.
Fama canit: longe in populis, lateque per agros
Ardua vox resonat clamoribus omnia complet.
Iam vero interea nemorosa ad culmina montis
95
Turba Orandaei socium convenerat ingens:
Ingenium hi, tractumque loci cognoscere, sedes
Hi praedonum avidi antiquas, atque antra profanae
Olim sacra deae, ritu modo culta verendo;
Hos nemorum cupidos, solosque habitare recessus
100
Assuetos, deserta vocant, saxa horrida pascunt
Vmbrosaeque animos mulcent scenae: allicit unus
Sed pater una omnes; certatimque unius omnes
Inspiciunt facta; ipsum unum mirantur, amantque,
Quin saepe occultum seu dum coelestia secum
105
Signa aperit seu dum, nemora inter densa silenti
Nocte gemit vallemque imam, praeruptaque saxa
Immugire docens, et respandere gementi
Eminus observant taciti adspectantque latentes:
Saepe illum, sub rupe cava, sive abiete nigra,
110
Agmine circumstant denso stipantque frequentes;
Poscentesque graves monitus, divinaque verba,
Pendent suavisono intenti narrantis ab ore.
Sic Pandionia ad nidos ubi mane loquaces
Pabula parva ferens, remeat festina volucris;
115
Implumes tollunt capita, et cervicibus altis
Mox crepitant foetus, et colla voracia tendunt,
Certatim rostro simili insidiantia matris.
Et iam Libra astris soles aequarat eundo;
Garganique iugo, sacris, et honoribus amplis
120
Hastifer aethereus, de more, citatus ad aras,
Purpureis vectus pennis, remearat Olympi
Stellatam ad sedem: cum rite Subasius heros
Solverat Hetrusco ieiunia longa sub antro.
Mox ergo e luco quippe id sibi numina certis
125
Oraclis canere audierat, durosque labores
Expleri iam iam norat) decedere amato
Destinat, et flavi tandem iuga celsa Subasi,
Et sacra intactae delubra revisere Matris.
Hinc omnem ad sese coetum sub fornice rupis
130
Scruposae accersit comitum, de more suorum;
Quos inter, laeto vultuque, animoque, sedili
Composuit duro, et medium se rite locavit.
Tum vero sic infit (hiant, atque auribus omnes
Arrectis monita alta bibunt) o candida pubes,
135
O socii, quos nostrarum sors aspera rerum
Necquicquam terret; nequicquam iussa fatigant,
Quae dedimus; non arma gravant, quae ferre iubemus;
Nil vitae pertaesum acris, nil ardua coepti
Ingentis moles quatit, aut desueta refringit:
140
Vidi etenim dudum, cum prima pericula mecum
Tentastis, vos audaces, cupidosque laborum;
Ardentesque animos, et vivida corda notavi:
Ecquid vos igitur ventura redarguet aetas?
Ecquid degeneres forte aut spectabit inertes
145
Sera dies? Ah! foeda animos ne pollue sanctos,
O pubes, ignominia: ne tu modo coeptis
Absimilem egregiis finem, et tam fortibus ausis
Turpe aliquid iunge, aut super indite dedecus ullum.
Adspice nunc (libet hoc iterumque iterumque monere)
150
Adspice quam rapidis eat irreparabile tempus
Cursibus: instet equis quam mors infesta citatis,
Dissimulare cave: monitus ne temne salubres.
Imo agite (extremum meme exaudite loquentem,
O socii) melior quoniam pars acta dierum,
155
Effugitque suo cum robore firmior aetas;
Quod superest vitae, quae Parcae ex ordine pensis
Immotis servant bene gestis tempora rebus
Exornate: animis torporem pellite inertem.
Iamque adeo sit cura, breves virtutibus annos,
160
Angustosque dies claris extendere factis;
Sit curae, unde animus nobis, cognoscere; sit quo
Exoptet reditum; quantos modo devius erret
Per casus; quam degeneres, quam vertat inanes
Hic curas mortale genus, cum tollere in altum
165
Dissimulet sese, et caelum aversetur, et astra.
Proh dolor! humanas quae tanta insania mentes
Vertit? quo pollens adeo, et tam scita nocendi
Circe agit? unde rapit? quarum in mala terga ferarum
Induit? aethereos quo tandem murmure sensus
170
Vrit, et exturbat divini luminis haustus?
Et iuvat ergo oras blandas, littusque canorum
Sirenum colere? immanis iuvat atria Circes,
Mostrificumque habitare solum? Patria, altus Olympus,
Non tellus homini est. Pudeat spelaea ferarum
175
Sidereo praeferre polo: pudeatque caducis
Deservire bonis; et noxia quaerere semper;
Semper et irati pelagi versare procellas.
Vos autem, o socii, rerum caligine qui nunc
Discussa, adspicitis verum; et iam puppibus altis
180
Intrastis portum, et littora fida tenetis;
Errantesque salo, tumidisque aquilonibus actos
Despicitis procul e celsa, et miserescitis arce:
Accipite haec mea dicta hodie, et date mentibus aequis.
Si vacet, et prima memorare ab origine pergam
185
Quanta, hominum gens una, polo deducat ab alto
Munera; quis fandi modus? aut quo fine quiescam?
Principio (neque enim vobis incognita rerum,
Nascentisque recens genitalia semina mundi:
Hinc intacta meis dictis primaeva relinquo)
190
Eumenidum invidia, et squamosi fraudibus anguis,
Aethereis procul exilio depulsus ab oris,
Infelix lugebat homo: nec iam. ulla regressus
Spes erat, aut iterum visendi limina caeli
Amissi; ni certa Dei, atque aequaeva Parenti
195
Progenies, delapsa polo, moribunda subisset
Membra hominis, fatoque ultro occubuisset acerbo.
Tum caeli patuere aditus, et ad aethera primum
Facta via est: tum gens hominum coeleste revisit
Hospitium. Sed enim interea, Iabentibus annis,
200
Nequicquam secura quies, tutique recessus
Hic nobis: furit assidue succincta colubris
Eumenis; iratumque, et inexsaturabile vulgus
Gentis tartareae ciet, invidiaeque cruentis
Exacuit stimulis animos, odiisque nefandis,
205
Hinc hominum Sator ille pius, divumque supremus
Rex, mortalis adhuc, nec dum per nubila curru
Sidereo, molitus iter, victorque potitus
Sede poli; dum bissenos Heroas ab omni
Seligeret numero lectissima corda virorum;
210
Arma invicta dedit, muniminaque alta reliquit
Eumenidum vires quibus, incursusque furentum
Frangere, suppressos astus, fraudesque latentes
Detegere, atque acres iras contemnere possent.
Tum, quis bellandi modus, armorumque quis usus,
215
Edocuit; quamque iratum foret aequor arandum,
Quam vastae assiduo tentandae remige Syrtes,
Praemonuit: cautosque horrenda ad praelia misit;
Et tenues magnis iussit dare fluctibus alnos.
His ultro ecce viris (adeo hoc vos scire necesse est)
220
Me comitem addixi; simul horum insignia dextra
Attollens alta, vos dura ad castra vocavi.
Nec molles thyasos genialique ordine vobis
Extruxi mensas, vario aut convivia luxu;
Nec posui ingentesque domos, Parioque superbas
225
Marmore: quin astu abductos a moenibus altis,
Mox intentatos, solosque habitare recessus
Edocui, exiguas sedes, et frondea tecta
Ponere, et horrificis suadens stabulare sub antris.
Quae cuncta, o socii, simul haec lectissima tellus,
230
Ingenioque soli, et tractabilis ubere caeli
Sufficit apprimeque animis dat munera nostris.
Namque antra ut pateant, ut densa cacumina nigrum
Attollat nemus, exesique immane minentur
In caelum scopuli, et praecelso vertice nubes
235
Exsuperent, notum vobis iam, cernere suetis.
Nunc ergo, ne tanta animis rogo, munera caecis
Despicite: oblatas vobis ne spernite sedes:
Sit cordi hic iam parta quies. Eia, ite frequentes,
Ite per umbrosum lucum, simul ite per altas
240
Speluncas: Regem assuetis concentibus almum
Dicite caelicolum: Regis quoque dicite Matrem
Intactam: et votis, precibusque vocate supremum
Ductorem Alituum: totasque ciete choreas,
At vos, o cautes durae, tuque hospita tellus,
245
Salvete, et nostros longum servate nepotes:
Este illis generosa domus: natisque futuris
Praebete hospitium: fidos praebete receptus.
Tu nemus, intactumque comas expersque securis
Vive diu; lassisque acres defende labores.
250
Vnum adeo semel atque iterum monuisse iuvabit:
Flavicomi ne te lucis praeferre Subasi
Vsquam aude; neu te Reginae aequare potentis
Posse aedem spera, neu parva cacumina tenta:
Sed magnam venerare Deam; pia semper adora
255
Limina supplicibus votis. Age, prima subinde
Tu mox regna tene; tibi proximus ordine post haec
Surgat honos: iam nostrarum (quaecumque erit olim)
Praecipue attollet caelo te gloria rerum,
Vos contra, o soci, memores este hospitis olim;
260
Orandaeque animis longum servate per aevum
Nomen; magnanimique abolescant dona, cavete,
Tanta viri: neu vos antra haec, rupesque fragosas.
Regna olim nostra et nostris transcripta maniplis
Obducive situ sinite, aut torpere veterno.
265
Imo agite, haud segnes: non rarus saxa colonus
Haec teneat, sed turba frequens: sint optima morum
Qui populis monumenta ferant; virtutis et aedes
Praemonstrent; quique edicant oracula vatum.
Exoriare aliquis nostris e coetibus olim,
270
Orandae qui facta canas; qui regia vulgo
Dona per ora virum portes; qui carmine dicas,
Vt primum exceptos nos ille penatibus altis
Foverit hospitio; et, longis sermonibus actis,
Ingentes ut opes partim largitus egenis,
275
Partim caelicolis, proventum effuderit omnem.
Tum cantes, nobis, venturorumque nepotum
Qui mox cumque ferent nostrorum ut coetibus ultro
Has dederit dono sedes, nostrisque dicarit
Vsibus hunc lucum; nos ut perduxerit ipse
280
Huc iter ingressus, placidus comes; utque per altos
Deducens scopulos, veterum monumenta locorum
Singula monstrarit passim; utque edixerit olim
Haec antra immanes, foedosque habitasse colonos.
Iam vero memet tempus monet, acribus ultro
285
Vos onerem iussis: transcribi, agite, ordine quondam
Haec date perpetuo vestrorum dicta futuris
Natorum natis, et qui nascentur ab illis.
Quis vestrum ignorat (neque enim facta inclyta clarae
Lucis egent) nobis dudum quam larga pararit
290
Hospitia Orandes? quantisque profusus egenos
Iuverit auxiliis? genti quae spondeat olim
Dona Subasaeae? Verum quanto amplius ille
Muneribus certat, nos tanto impensius aequum est
Consulere angustis rebus; totius et usum
295
Devitare penus. Tum multa expendere fas est
Quid cultus vitae insuetus, moresque retentet;
Quid Superis promissa fides; quid denique poscat
Aurea paupertas: ne quondam prodigus heros
Dum nimium indulget vobis insana cupido
300
Oris inexpleti, semperque rapacis, hiatus
Praepandens avidos, nostri vi limine regni
Prodat eam, et longe depulsam absistere cogat.
Quare agite oblatis omnino parcite rebus;
Parcite opes tanti magnas petere hospitis usu;
305
Neve animis sedeat tam dira licentia vestris.
Me vero (quondam sic namque oracula divum
Sancta canunt, reditumque mihi praenuntiat ore
Virgineo Regina poli) laeta arva Subasi
Nunc reducem accipient: fato haec me terra reposcit.
310
Hic tandem, facto iam tantis fine, Lyaenon
Sic brevibus monet:" Vnus ades mihi fide: laborem
Tu longae solare viae: ne desere: lasso
Tu columen, membris custos tu sedulus aegis:"
Haec memorat: lacrymis suffusos undique pubes
315
Circumstat defixa oculos; tristique tumultu
Abscessum patris delamentatur acerbum:
Quam bonus ipse manu sacra lustrabat, et ore;
Accinctusque dabat moestis, de more, salutem.
Sic, ubi pastor agens alta ad dumeta capellas,
320
Matribus abiungit, septisque intercipit haedos
Invalidos, et quos iam cultrix destinat atris:
Depulsum gemit, et balatus obice clausum
Dat longos imbelle pecus; frustraque petulco
Ore vocat matrem; frustra ubera nota requirit.
325
Ergo iter ingressi, paulatim culmina montis
Suffugiunt, comitumque oculos magis usque fatigant.
Est inter tetricos modico locus aequore colles
Protentus, saxisque horrens; qua gurgite Thybris
Parvus adhuc, fluvioque brevis, perque aspera pronum
330
Saxa ciens cursum, stringit non grandia lapsu
Moenia praecipiti; plebes cum dicitur urbem
Tusca sibi nomenque suum sacrasse coronae
Aethereae, et longos positam coluisse per annos.
Quo postquam ventum est, veteris pater hospes amici
335
Aedibus excipitur notis: tum corpora curant
Vna heros sociusque epulis, placidaque quiete.
Vir fuit hic, cui tota (horrrens, ac flebile monstrum)
Viscera flumineo suffusa liquore tumebant,
Flammeaque ardebant: largis nec potibus ardor
340
Cedebat: tam quippe vocant mage pocula fauces
Flagrantes, quam plena illi magis ora redundant,
Et tumor increscit miseris, humore refuso,
Artubus. Ergo atros luctus, saevasque querelas
Tantum ille ingeminat, crudelia numina dicens,
345
Crudelesque moras lethi, crudeliaque astra:
Paeonias frustra tentatas devovet artes,
Et frustra expertum toties, frustraque vocatum
Odit Philyriden, medicasque avertitur herbas.
Audierat tamen hic clari memorabile nomen
350
Francisci; nec non pridem facta inclyta norat.
Mox ergo (hic primum spes quando oblata salutis)
Vltro animi fidens, arrectusque omine tanto,
Poscit opem patris: invitis nec iam irrita vota
Numinibus versat. Namque ut bonus adfuit heros,
355
Vt tetigit, simul utque sonos demurmurat ore
Coelestes, lustratque manu (mirabile dictu)
Continuo cessitque dolor, cessitque refusa
Alluvies; una omnis abit tumor; et decor artus
Mox aequalis obit, redeuntque in pristina vires.
360
Mirum insuetum, ingens divinumque undique turbae
Attonitae circumspiciunt opus. Ille ubi firmo
Nequicquam titubans gressu stetit:" Haec mihi forma
Verane?- ait- vivo ne ipse? an suprema dolores
Forte meos lux exhausit? vivo ipse profecto:
365
Nec ludunt umbrae: deus haec agit: haec ope divum
Proveniunt, nosco: humanae non talia vires
Dona ferunt: tua, sidereae, pater optime, lucis
Quae radiis micat, et praeclaris fulgurat astris,
Fudit opus magnum, nullos maiora per annos
370
Non fusura manus: virtus latet enthea palmis:"
Haec vir fatidicis memorabat vocibus. Heros
Discessum interea molitus, rite tenebat
Certus iter: fidus curis, animoque Lyaenus
Olli non impar, ibat comes, illius ore
375
Multa legens monita, atque imo sub pectore condens.
Et iam devexo rutilans temone, rubentes
Phoebus Atlanthaeas currus urgebat in undas;
Cum medio ecce viae (venturum nuntia passim
Fama heroa canit) sese fert obvia patri
380
Turba virum. Hi miseram stipantes undique matrem
Vsque adeo cingunt mediam denso agmine: iamque
Multa recusantem, et contra simul obnitentem
Vi raptant iuvenes: et ni fera brachia vinclis
Arctassent duris, manibusque in terga retortis,
385
Astu praedomitam cepissent; protinus illa
Emicet effugiens; pubemque elapsa relinquat
Delusam, repetatque cavas, de more, latebras.
Hanc iuveni inviso iampridem (ea fama) iugarat
Primaevam durus genitor: vesana subinde
390
Illa atros sine luce dies, noctesque soporis
Immunes, lacrymis luctuque incestat amaro.
Hinc pater, hinc genitrix, et quae fuit ima sorori
Chara soror, blandos monitus, solantiaque ultro
Verba ferunt: aversa modum, finemque gemendi,
395
Abnuit illa Patrique deum convivia magno
Dira facit. iamque e stygiis furialia regnis
Monstra ciere parat, seseque immanibus hydris
Destinat Eumenidum: nec dehinc mora: nocte silenti
Exsurgens furibunda domo se proripit altasque
400
Evolat in sylvas, obscuraque lustra ferarum,
Dumque amens, animique furens caeca antra requirit;
Terricrepis ardens facibus, crudelis Erinnys
Improviso adstat, coramque insultat, et atris
Anguibus hirsutum quassat caput, et fera iactat
405
Vipereis circum spiris data brachia: moti
Cervices alte subito erexere cerastae,
Et linguis sonuere atrum, et micuere trisulcis.
Constitit infelix visu perterrita virgo
Immani: obriguere oculi, cervixque repente;
410
Perque artus, perque ossa tremor subit intima quassans;
Frigidus it toto proruptus corpore sudor.
Tum vero incoepti piget, et furialibus ausis
Poenitet addixisse animum: iam vocibus altis
Multa hominum ciet auxilium, veniamque precatur
415
Numina: rebus inops at sero consulit aegris.
Quod superest, trepidat: trepidantem corripit ultrix
Eumenis; extemploque ciet Phlegetontis ab undis
Monstrorum omne genus: legio advolat ilicet atra;
Invaditque, trahitque aegram, furiatque venenis
420
Vipereis mentem, poenisque exercet amaris,
Non tam immane Atamas, non sic ululavit Agave;
Penthea discerpens haec, ille ad saxa Learchi
Dura, ferox, caput effringens: iam caede furores
Mitius Orphea Ciconum exarsisse putares.
425
Perfurit ergo amens, poenisque afflicta cruentis
Bacchatur; si qua stimulis acresque furores
Excutere infelix lymphato e pectore possit.
Ex illo turbas hominum, sacrataque divum
Templa cavet; veteres im tum exhorrescit amicas;
430
Horrescit sedes, et limina nota parentum:
Caeca latens fovet antra die, solosque recessus;
Nocte insopitam, subter rorantibus umbris,
Excipiunt arva, aut horrentia lustra ferarum.
Interea agrestum coetus si forte repertam,
435
Aut consanguinei deprensam in vincla petissent,
Assuetaque domus statuissent sede revinctam;
Continuo horrificis ululatibus omnia complet
Congeminat fletus, lamentisque instrepit atris.
Nunc vero lugubre canit, nunc voce fragores
440
Terricrepos caeli, pelagique imitante procellas
Tecta domus quatit et tonitru simul aethera pulsat.
Hanc ergo implicitam loris, atrumque frementem,
Spumantemque oris rictum, atque ardentia flammis
Lumina torquentem, pubes collecta trahebat,
445
Sistebatque patris pedibus venientis, et orans
Auxilium miserae poscebat, quippe salutem
Fama, canens opera alta viri, dextramque potentem,
Et matutini praecurrens nuntia facti
Nequicquam ambiguam quondam sperare monebat.
450
Constitit, obtutuque heros hic providus haesit;
Moxque infelicis sortem miseratus iniquam
Matris (ea haud homini vis est, haud tanta potestas;
Haud res ipsa ingens aequa est mortalibus ausis)
Attollens caelo palmas, sic voce precatur:
455
"Magne Opifex rerum, Domitorque ingentis Olympi;
Alituum quem mille obeunt famulantia circum
Agmina; cui vastos sternunt maris aequora fluctus;
Cui paret tellus, metuit quem Tartarus ingens;
Quem Furiae, quem rex Erebi implacabilis horret:
460
Adspice nunc, ut monstra tuis acherontia regnis
Insultent: viden, aethereo quas semine fictas
Tu solus Genitor terreno obnubis amictu,
Vt caelo avertant animas passimque sub undas
Detrudant stygias? Quin, heu! modo corpora poenis
465
Afflictant diris miserorum, et verbere quassant;
Vipereisque hebetant mentes, furiantque venenis.
Heu! quianam foedis tam saeva licentia monstris?
Quidve tuam luere atra sinis, Pater optime, gentem
Supplicia at merita est rea culpae, et criminis. Esto.
470
Sed tu non ne olim veniam bonus obiicis ultro
Sontibus indulgesque reis? et grandia vulgo
Dona super, tantum pacem exposcentibus, addis?
Ergo animis si cura hominum coelestibus ulta est,
Si qua hodie pietas antiqua tuetur ab alto
475
Aethere mortales aegros; hanc adspice matrem
Nunc, oro, miserae da tandem evadere pestem
Crudelem, o Genitor, monstrosoque eripe fato:"
Sic orat, furit illa, gemit stridoribus altis
Exululat; tum mole ingens, atque ardua, praecepsque
480
Heroem petit; ut quondam Tirynthius ardens
Irruit in Cacum, aut quantus Polyphemus in Acin.
At Pater intrepidus furias deridet inanes;
Ingeminatque preces, supplexque in vota vocatos
Sollicitat divos, atque acrius instat, Erynnin
485
Increpitans. Et iam legio tremit effera; iamque
Mitius intus agit, ceditque, ruitque, fugamque
Praecipitans acri vi tandem exterrita, matrem
Deserit, et vasto tonitru simul aethera quassat.
Illa hic summissoque gradu, excussoque furore,
490
Corruit; extemploque artus labefacta resolvit
Exangues. iacet, haud ullo sub pectore motu
Spiramenta ciens: quondam ceu fessus arator,
Seu sub glandiferae frondoso tegmine quercus,
Sive sub incurvo scruposae fornice rupis,
495
Deprensus nimbo, cadit atro fulmine quassus,
Insequitur vulgi confestim clamor ovantis
Et caelo plausus; Francisci nomen Olympo
Assonat; et valles circum, montesque resultant.
Tum consanguinei collapsum in tecta reportant;
500
Et lymphis revocant anima atque aspergine Bacchi.
Continuo et magnum heroem, sociumque Lyaenon,
Multa indulgentes animis, multa ore verentes,
Sub tecta accipiunt: dapibus dehinc rite refectos,
Stramineoque toro, atque agresti sede locarunt.
505
Inter ea nox, astriferis invecta quadrigis,
Praecipitat cursum; croceosque aurora iugales
Evocat Oceano, totoque agit orbe tenebras:
Corripit e stratis cum se pater excitus altis
Franciscus, fidumque vocat, de more, Lyaenon;
510
Hospitibusque data multa, acceptaque salute,
Mox iter ingreditur. Comes una passibus aequis
Prosequitur, tardique vigil rude terga fatigat
Vectoris: nec deinde usquam sessoris amati
Amittit curam; lateri sed fixus inhaeret,
515
Nutantemque regit custos, et sustinet aegrum,
Iam semel atque iterum nigros spectarat Iberos
Vesper, et occiduas gentes bis sparserat umbris:
Cum Tybrin excelsi turrita heroes ab urbe
Despiciunt, imae vallis devexa secantem;
520
Et longe adspectant flavi laeta arva Subasi;
Parvaque Reginae delubra iacentia campis
Sidereae patulis gemmata voce salutant.
Accelerant; atque his dictis pater ipse futurum
Mulcet iter, sociumue prior compellat euntem:
525
"Fide, audis? Audi, atque animo mea dicta reconde.
Principio cape, divini sibi numinis haustu
Quemque hominum nascentem animas arcessere puras.
Hinc illos coelestis amor rapit; enthea namque
Ignibus aethereis, sensus effusa per omnes,
530
Vis agitat mentes, et noxia corpora fraenat;
Neve hebetent animas, terrenos temperat artus.
Et tamen hi cupiunt, gaudent, metuuntque, dolentque;
Atque omnes idem ardor habet; sedet omnibus una
Cura boni: huius amor vocat, allicit, attrahit omnes:
535
Vnum id amant, cunctique optant, totisque sequuntur
Viribus: una omnes sed non via ducit euntes.
Quippe hos ingenium fovet, et solertia vivax,
Natura donante, ciet; quos discere semper,
Et vitam egregias iuvat excoluisse per artes,
540
Praestantesque usus meditando extundere rerum.
Hinc versare manu veterum monumenta virorum
Assidua curae est: atque hi modo semina rerum
Scrutantur, modo ne immensi primordia mundi
Vlla ierint; aut iam semper, nec limite primo
545
Clausa ingens steterit moles, rimarier audent:
Nunc iuvat astrorum cursus, caelique meantis
Explorare vias: cur fulgeat udus Orion
Ense; quid hibernis protendat noctibus umbras;
Cur bruma horrescat; nix unde, unde imber, et ignes;
550
Grandine quis terras, qidsve aethera fulmine quasset.
Forma decorque aliis, vegetoque in corpore vastae
Ptantur vires; atque his sine more parandis
Inconsulta bonis hominum gens aethera votis
Multa onerat, divosque orat, precibusque fatigat.
555
Tum, quibus haec natura, parens infensa, negarit,
Deiectos, viles, inopes, miserosque vocare
Et vitae exsortes felicis dicere suevit.
Verum, age, conspicuos picturatisque nitentes
Pavones caudis, cur hac ratione beatos
560
Credere non ausim? cur non Massyla leones
Terra suos? Indi cur non vastos elephantos?
Iam vero externis (haec namque domestica nobis
Quis labor, aut quae cura instet simul adspice rebus.
Divitias optant alii, quae maxima turba est;
565
Nec iam quaerendi finem (namque occidit auri
Haud unquam vesana fames) furiata cupido
Agnoscit. Nondum primus iacet ardor habendi,
Cum novus insurgit; ieiunos semper hiatus
Praepandit semperque sinu tumet illa capaci.
570
Et iam cerne alios similes, et compare fato
Innexos. En martis opus, vitaeque labores
Sanguineae duros iuvat hos condiscere ab annis
Primaevis: tum vastifico pervadere gentes
Externas fremitu, et saevo quatere oppida bello
575
Nec vero pars una orbis, non angulus unus
Sufficit immensi, sed enim insidiare per ortus
Aurorae libet extremos, et Tethyos undas
Pertentare rubrae, et nigros contendere ad Indos;
Scilicet ut populos late sua sub iuga mittant,
580
Quosque ingens tellus fovet, et quos alluit aequor.
His bene credit emi turba haec male provida factis
Nomina, perpetuum quondam victura per aevum.
Sed quid ego haec tantis? Quidve his te iam moror ultra?
Huc huc flecte oculos, baccantisque agmina gentis
585
Perdita Achaemenio penitus nunc adspice luxu.
Hanc virtute procul pulsa, illaudata voluptas
Pellaci trahit ore; animisque illapsa, superbum
Imperium late exercet; solioque polita,
Regna aliena premit, furtisque exsultat iniquis.
590
Ah! gens una hominum magno quae ducis Olympo
Semina, quin tu, olim quo te dea perfida raptat,
Adspicis immanem cassum? quin provida cernis
Quo te praecipitat captam? aut unde evehit, ut spes
Eripiat certas, merito ut te fraudet honore?
595
Ah! fuge monstrificae, fuge Thessala carmina Circes;
Ne fluxis modo crede bonis: quin ardua caelo
Tolle caput, sanctumque genus, cognataque nosce
Sidera, coelestesque satus; unde aurea prodis
O stirps, aut in quos iterum reditura crearis.
600
Non hic certa domus: magni plaga lucida caeli
Te vocat, expectatque; et iam patria astra reposcunt.
O pater (hic fidus tandem excipit ore Lyaenos)
Olim ego Graiugenum, Romanorumque per ora
Haec monumenta virum passim volitare frequenter
605
Audivi; quae cuncta animo, simul ipse volutans,
Spes hominum mecum saepe indignabar inanes.
At tu, si quid habes certi, si qua est via caecis,
Qua bona vera animis optato agnoscere detur,
Ede, pater; tantique operis succurre labori:"
610
Annuit; extemploque heros sic deinde loquutus.
Vnum adeo (nec cuncta vacat memorare profecto)
Hoc tantum cape: missa aliis iam caetera sunto.
Haud aegre invenies virtutum effulgere signis
Queis visum est coeleste bonum: nam quicquid acerbi,
615
Quicquid terrifici, quicquid miserabilis usquam est
Exitii, non iam exhorrent, ubi vivida virtus
Coelestes animos opera ad praeclara vocarit
En patriae nutant dubiae res: ilicet adsunt
Hinc Decii; in flammas ruit illinc Mucius audax;
620
Et ponti intrepidus Cocles defendit Hetruscos:
En acies stratae, devictaque gloria belli
Occidit: exardens, et magnae prodigus ultro
Mox animae Paulus, morti se devovet atrae,
Nimirum hi fortes: nec deerant, provida magnos
625
Queis tunc mens animos valido sub corde regebat;
Quosque fides, sanctique decus coeleste pudoris,
Quos pietatis amor, cultus quos fecerat aequi
Apprime insignes, et relligione verendos.
Ergo his perpetuos quis non addicat honores?
630
Quis neget egregiis coelestia praemia factis?
Non ita, ne (moneo) tu rere id: gloria quando
Ardua nequicquam sese horum attollere caelo;
Sed deiecta solo proclivi serpere cursu,
Voce hominum, contenta cani, plausuque foveri,
635
Iam vero optato quo tandem fine quiescam,
Da placidas aures, atque haec mea percipe dicta,
Sunt geminae, quibus alta solo vestigia presso
Defigunt, quibus et captant bona turbida, plantae:
Sunt totidem umbrantes humeros quibus aethera tranant,
640
Exsuperantque cavas nubes, virtutibus alae.
Sublimem his mutae exercent tacitaeque volatum;
Donec sidereos tractus, sedesque beatas
Vi multa arripiant. Quo postquam tramite longo,
Delatae aeternisque bonis, soliisque potitae
645
Optatis, constant, matura silentia cantu
Rumpunt, aethereoque exsolvunt vota Parenti
Suspenduntque tholo exuvias, tumulisque trophaea
Constituunt sacris, onerantque altaria donis;
Exemptaeque malis, durisque laboribus, et iam
650
Nequicquam incursu fortunae, aut turbine rerum
Quassandae, errores despedant aethere ab alto
Indignos hominum et casus miserantur iniquos.
Et tunc ignavi mortales carpere durum
Vsque adeo cunctamur iter, qua praevia laeto
655
Effulgens vultu vocat alta ad sidera virtus?
Et fugimus, caelo per quos via certa, labores?
Et, quae fida offert dux, praemia temnimus ultro?
Vltro ignominias nobis arcessimus atras?
Ah! vitae exactae pudeat, gens o bona, tandem,
660
Aligerae iam scande leves, age, concita bigas
Virtutis; vacuasque alte molita per auras
Lora manu, tacitos exerce muta volatus.
Neve dehinc pedibus terras devexa per imas
Curre iter: at magna tantum duce sidera forti
665
Congressu pete; et ingentis sacra ostia caeli
Praedatrix irrumpe boni, sedisque beatae:
Vnde voluptatem irrissam, secura malorum
Arce sedens tuta, iam tum ore immane frementem,
Bacchantemque animo, et frustra sua damna gementem,
670
Despectare queas; Stygis unde horrentia subter
Moerentis vada, Cocytique tumentia Iuctu
Stagna, Acheronteique ardentes gurgitis aestus
Cernere erit: quo sontum animae, turbaeque nocentum
Fulmine deiectae immani, flammantibus undis
675
Pendunt supplicia, et iugi torrentur in igne.
Hoc iter heroes longum sermone levarant.
Et iam finis erat dictis: delubraque Divae
Haud longe apparent simul improvisa potentis.
Vix introgressi, et Superos de more precati,
680
Cum subito occurrit comitum laetissima pubes;
Excipiuntque patrem, et subvectum molliter ulnis,
Sub penetrale ferunt, fessumque ex ordine curant.
Et iam sidereis postquam fulgoribus artus
Accensus gressuque tremens, et debilis aegro
685
Franciscus pater Hetruscis decesserat oris,
Bis Titan, retro cursu flammante reductos,
Liquerat Aemonii glacialia sidera monstri;
Bis tumidum radiis Cancrum lustrarat anhelis;
Et quater umbra ierat luci par nigra diei;
690
Parque hominum sopita quies quater acta labori:
Cum Genitor Divum, et sumni Regnator Olympi.
Innixus solio stellanti luce corusca,
Totus amore flagrans, et laeta mente serenus,
Aetheraque illustrans vultu, media arce sedebat;
695
Perpetuumque dabat cursum lucentibus astris;
Et rerum vitas animo fundebat ab alto.
Cui Natus: "Me, me o Genitor nunc ipsa vocat res:
Nunc et tempus adest (tibi enim iam cognita primum
Summa omnis rerum, et miri sententia facti)
700
Signiferi tandem quo dura incommoda nostri
Adspiciam; atque acres miserans per membra dolores
Languida serpentes, praesens mitescere cogam.
Tu, Pater (hoc matura dies, hoc postulat heros
Iam tempestivus caelo, viden aeger ut annos
705
Iam binos mea signa ferat? Modo numine votis
Cede meis facili: heroem da solvere nexus
Mortales: duros da iam exhaurire labores:
Da puram, insontemque animam iam pondere molis
Terrenae exutam, convexa revisere caeli,
710
Et laetam augusta nobiscum hac sede potiri,
Opportuna peto: sine, me hoc modo posse petentem
Prosit eum mihi iam similem haec mea signa tulisse,
Filius haec:" contra cui mox Pater, oscula libans.
Aeternoque fovens gremio, amplexuque choaerens,
715
Intulit. An ne tuas vires quiccquam effugit usquam,
Nate? Quid hoc precibus tantis onerare necesse est?
Quid fato addictum petis? Opperiuntur amatum
Heroem magni dudum alta palatia caeli.
Ergo, age (quando amor is tibi nunc, ea, Nate voluptas?
720
Est animo) i, tecum sublimem tolte per auras
Indigetem: siste huc altum, et bonus infer Olympo:
Imo, acies (si quando) omnes nunc instrue gentis
Aethereae; laetis quae te comitentur ovantes
Ordinibus; quae voce canant facta inclyta magni
725
Signiferi: ceu, post pugnata, evictaque bella,
Post rapta arma virum, exuviasque, hostesque subactos;
Magnanimos reges turbae, populique, patresque,
Laetitia exciti, et ludis, plausuque frementes,
Attollunt caelo, et claros dant ire triumphis:"
730
' Talia sidereus Genitor: vox aethere toto
Interea rumore sonat, spargitque secando
Laetitiam superis, caelique alta atria complet,
Scilicet audierat Volucrum gens affore tempus,
Quo tandem, insignis stellis fulgentibus artus,
735
Astra Subasaeus conscenderet arduus heros,
Conciliis superum decus, atque honor additus ingens.
Ergo omnis toto legio fremit excita caelo
Alituum, laetumque sonat; stellantia passim
Tecta novis fervent studiis. Tum regia Proles,
740
Aeternoque aequaeva Patri, fidum eligit omni
E numero Volucrum; breviter cui talia mandat.
Et rupes Tarpeia tibi, rupisque columna,
Magna Iacobe, olim nota est. Ego, donec utramque
Adspicias, te nulla quies, mora nulla volantem
745
Praepediat; Iucus nec te Soractis amatus
Detineat celsi. Cursus dehinc fine potitus,
Mox decus Ausonidum, specimenque insigne pudoris
Divini, his tantum praeclaram heroida dictis
Alloquere: I, mater, festina, Subasida terram,
750
I, pete, Francisci funus structura supremum.
Rex tantum: zephiros cursu praevertitur Ales,
Et sublimis adhuc medium verrebat inane;
Cum iam deiectas Capitoli despicit arces,
Tum vero devexus iter declinat, et imum
755
Turbineo flexu descensum, et nubila gyris
Circinat obliquis; Iacobes ardua clarae
Donec tecta volans stringat plaudentibus alis.
Ventum erat ad castas sedes: incognitus alto
Infert se thalamo: matrem hic (venerabile visu)
760
Conspicit egregiam; haud quicquam sub pectore curas
Degeneres versantem, animo aut quid vile putantem.
Tantum autem arcano fruitur taciturna deorum
Colloquio, et Patrem compellat mente supremum.
Tune ergo his (neque enim. effigie, sed voce fatigat
765
Ales eam) sese iussis onerarier audit.
Laetus ad aetheream (mora parva) Subasius heros
Tendit iter sedem, et terrena mole solutus
Spiritus, Eois mox sese interseret astris:
"Tu ne dissimula, neu magno defice amico:
770
Busta etenim te sancta vocant, supremaque poscunt
Funera: (tolle moras) ades obsequiosa sepulchro:
Non hominum canit haec; divum sed nuntius affert,
Sic monet, effugitque Ales, monitamque reliquit.
Hi motus caelo. Terris memorabile nomen
775
Francisci simul effulget, simul ora Subasi
Omnis ovans heroa canit: templa alta resultant
Concentu, precibusque: omnis calet ara Sabaeis
Messibus, igne micat, libisque, et floribus halat.
Vna autem ante alias splendet, praeque omnibus una
780
Reginae divum fervet conventibus aedes.
Iamque Subasaea cives ex urbe frequentes
Saepe aderant: unaque viri tantum unius omnes
Conspectumque inhiant, et inusta insignia membris
Divina ingenti contendunt cernere amore.
785
Nec minus excitae vicina per oppida gentes,
Foemineos coetus, puerosque, chorosque puellarum
Ore manuque viri lustrandos, undique ad aedem
Trasmittunt Divae, et votis sacra tecta frequentant.
Et iam Rex superum, structis de more choreis,
790
Maturabat opus; decora immortalia ab imo,
Conciliis divum, et summo iam debita Olympo,
Secum una aethereis vecturus ad astra quadrigis.
Ergo aderat tempus non eluctabilis horae,
Quo Parcae niveis pensis extrema legebant
795
Stamina Francisco. Confestim praescius ille
Agnovit fatum, atque animo exsultante recepit
Spes immortales, felicisque otia vitae.
Tum vero has, orans, effudit ad aethera voces:
"Magne hominum, divumque Parens, Sator optime rerum,
800
Tuque una aeterni Proles, aequaevaque Patris,
Et vos Alituum cunei, indigetesque beati;
Accipite, oro, hodie Franciscum extrema loquentem,
Et date, quaeso, meis devexas vocibus aures.
Si vacet, et sontis numero comprendere noxas
805
Pergam animae, si quam saepe olim perditus ipse
(Nam neque erat tecum concors mea caeca voluntas,
Nec virtutis iter meme tunc ire iuvabat)
Ore profanarim tua iussa, exorsus ab alto
Principio referam memoremque infanda meorum
810
Pressius ausorum, et veteris contagia vitae;
Quis fandi modus? aut quo tandem fine quiescam?
Et tamen, o Genitor, nec tu das sanguine poenas
Me luere immanes; nec crimina tanta reposcis,
Quae meminisse pudet, mens quae sibi conscia facti
815
Nunc horret, culpatque adeo refugitque. Sed o iam
Discite, mortales, quo me pia numina tollant,
Vnde vocent, quae deinde parent, quo laudis honore
Dignentur. Si qua innumerae decus agmina gentis
Magna ferunt ducibus, nostros aequare triumphos
820
Quis valeat? nostro quae sese gloria regno
Componat? vires nostrae quis provocet urbis?
Stant vi fixa sua fundamina trina, superque
Moenia consurgunt, et propugnacula circum
Horrecscunt: heroes ab aggere mille coruscant,
825
Aeratisque micant peltis, atque ensibus omnes
Fatiferis, martis turba haud ignara cruenti.
At non haec nostro, o Genitor, quaesita labore
Fama; meis non partus honor nunc viribus: auctor
Tu tantorum operum: Soboles tua muneris huius
830
Servatrix: spectator ego, attonitusque novarum
Mirator tantum rerum. Nunc (ordine quando
Has sortes, Pater, ire iubes, ea volvere fata)
Ecce extrema dies meme petit: ultima Parcae
Non exoratis manibus nent fila severae.
835
Tu vero has gentes, quas indiga ad arma vocavi,
Adspice nunc, et dexter adi; rege numine fausto;
Infandisque malis quondam hos pius eripe coetus.
His Patrem aethereum placat, gnatisque precando
Ipse suis veniam exposcit: quos deinde vocatos,
840
Assuetum in morem, sese coram ordine sistit;
Atque ultro extremum dictis affatur amicis.
O socii hac me me (quo non optatius ullum
Munus eat) suprema dies spirabilis aurae
Luminis afflabit tandem: sol ultimus hic me
845
Luce petet: iam iam non eluctabilis urget
Hora levique umbra obnubit vis aspera fati.
Nec temere id, nec spe mea mens frustratur inani
Me, magni presaga boni: quippe alta laboris
Me palma exhausti vocat: immortalia tempe
850
Expectant caeli: iam tum palatia cerno
Agmina caelicolum, descensumque aethere ab alto
Ordine perpetuo et miro properantia cursu.
Sed quid vestra dolor (video namque atra repente
Nubila consedisse oculis, et tristibus umbris
855
Noctem importunam vultus texisse serenos)
Corda acer subiit? Quid vos laetabilis angit
Discessus, gemituque adeo contristat amaro?
Turbida non me Orci facies, non ferreus horror
Exterret lethi: iuvat ire, extremaque vitae
860
Sponte lego: mihi parta quies; salis acta procellis
Nostra diu puppis portum subit: anchora durum
Prensavit scopulum, atque unco tenet improba morsu.
Desinite o meme lacrimis, atque omine tristi,
Desinite et laetos simul incestare triumphos.
865
Nunc vero (neque enim vos longa ambage rnorabor,
Nec fandi vis aegra queat) suprema loquentem
Percipite; atque animis penitus mea figite dicta;
Perpetuaque manu transcribite coetibus olim
Venturis nostrae gentis; pereantque cavete.
870
Ardua sidereas quae nos via sistit ad arces;
Nos nisi per duros calles, clivosaque saxa
Aurea tendit iter virtus: hac ire necesse est
Vos duce; praecelsi montis si culmen amatum
Exsuperare iuvet, sedesque intrare quietas,
875
Et demum optatis dulci stabulare sub umbra.
Nec vos interea seges hic Lernaea laborum
Terreat exsurgentum neve horrescite casus
Innumeros: praefulget enim, passimque malignos
Emollit dux ipsa aditus et praemia monstrat.
880
Ipsa eadem, foribus residens fidissima caeli
Portarum custos, venientes accipit ultro
Felices animas; functosque laboribus astris
Inserit heroas, claroque immittit Olympo.
Quin et me, vestrum superet quo tutius altum
885
Quisque iter, audistis pridem mandata ferentem;
Haec illesa animis, moneo, servate volentes;
Et nostris, dum fas, parete hortatibus. Instat
Debita cuique dies, et inevitabile tempus
Imminet interitus cunctis: stat ferrea Clotho
890
Surdum opus intorquens, cogitque, trahitque morantes,
Ne vero res dura animos, angustaque frangat;
Neve horrens vexet cultus, tenuisque supellex.
Imo, felices, iterumque iterumque beati,
Noscere si curae vobis sit munera, quae iam
895
Aurea paupertas fundet! Nempe hac duce quondam
Bissenum manus heroum, coelestia Regis
Aetherei signa attollens, validaque per orbem
Alta ferens dextra, bissena sedilia caelo
Et peperit tum dura sibi, et modo parta triumpho
900
Laeta tenet claro, totoque exsultat Olympo.
Non ergo haec eadem vobis regina parabit
Praemia? num tantum vobis, infida, negabit
Proventum et vestras vacuis spes ludet aristis?
Imo ubi diva potens, eadem et fidissima regni
905
Dux nostri, ore diu vestro, cultuque per orbem
Fulserit: emeritos vos blanda attollet ad altas
Continuo sedes, et tuta sistet in arce.
Eia ergo, o socii, promissis fidite divae:
Neve mihi volucres sopito haec fingere somnos
910
Credite: numine agor, versoque in pectore numen:"
Dixerat haec: et iam per languida membra refusus,
Frigenti serpit dolor altius, et vetat horrens
Plura loqui: tantum lustrat pia dextera coetus.
Tum vero somnus fluitantia lumina condit
915
Pacatus: mors purpureo consedit in ore,
Terrore exuta, et placida congesta quiete.
Quantus, Bistoniae cum primum, vere reverso,
Phoebeae rutilo percussae lampados igne
Aut tepidis zephiri spirantis leniter auris
920
Incaluere nives, praecelsis liquitur humor
Montibus, et valles praeceps decurrit in imas:
Tantos demittunt humentia lumina rivos
Natorum; sic in lacrimas it turba profusas;
Frigentemque patrem gemitu circumstat amaro.
925
Ecce autem, regemens dum sic penetrale tumultu
Miscetur tristi resonantque sine ordine voces
Luctificae, natis, et foemineo comitatu
Stipata, et sacri feralia rite sepulchri
Dona ferens, Iacobe aderat: namque (haud mora) postquam
930
Praepetis audierat coelestia iussa ministri,
Anxia, funereis opibus, de more, paratis,
Longum herois iter brevibus transegerat horis.
Ergo improviso Romana gementibus illis
Coram adstat mater: corpusque exangue iacentis
935
Vt primum vidit patris, irruit incita, et atrum
Incumbens gemit. Ac veluti Bethana virago
Aetherei quondam vestigia sacra Magistri
Ore, sinuque fovens, largo moestissima fletu
Lavit; eam interea tacitis incessere dictis
940
Aemulus, atque ignominia damnare pudoris
Sic patris exanimi parcentibus Ausonis ulnis
Stellantes complexa pedes, atque oscula figens
Humida inexhaustos gemitus dat pectore mater.
Tum lentam sese, quamvis properaverit, amens
945
Incusat, tardosque accessus increpat ultro:
Nec non visa refert, divinaque iussa renarrat,
Hic vero (immitis quamquam dolor omnia turbat,
Muniaque abrumpit gravis exequialia luctus)
Intenti comites, funebre ex ordine curae
950
Queis sacrum instruere est, fervent, moestosque paratus
Vrgent ardentes. Ac primum sedis honestae
Delecto hospitio, suggestae molis in auras
Educunt tumulum, et sacrato carmine signant;
Fulgentemque crucem formant, notissima divo
955
Arma, virumque suis stellantem insignibus addunt.
Parte alia, puro latices e fonte petitos
Aere cavo excipiunt olii, domitosque calore
Flammarum expediunt, et corpus flumine purgant.
Cesserat has inter curas e corde parumper
960
Iam matris dolor; et tristem vis reddita mentem
Excierat. Tunc funereum iubet ocyus omnem
Ornatum afferri; vestes, funalia, odores,
Vela, torosque leves. Tum membra exanguia mollis
Carbasus obnubit, tenuique involvit amictu:
965
Mox vero Assyriis respergunt roribus artus,
Coryciosque imbres, et odora opobalsama vergunt,
Verque Arabum fundunt: Cinyreidos illita guttis
Vela Palaestinis super immaduere fluentis.
Defletum, hic corpus molli imposuere pheretro;
970
Vltro humeris proceres cui mox subiere recurvis
Grande ministerium. facibus longo ordine coetus
Fulgent accensi, et flammis late omnia lustrant.
Vt ventum ad tumulum, in medio statuere pheretrum
Et circum ad cantus patres de more coacti,
975
Felici misere animae felicia honoris
Munera supremi, aeternamque dedere quietem.
Inde animo, linguague gravis, maturus et aevi
Bernardus dextra corpus ter lustrat; et unda
Spargit ter pura; ter flamma, et thuris odore
980
Rite vaporatum, sacrata contegit urna,
Rex vero aethereus, cum pridem in limine vitae
Luctantem heroem caelo spectasset ab alto;
Longius haud passus crudos saevire dolores,
Aligerum ingenti circum stipante corona,
985
Vltro se placido lapsu demiserat: et iam
Haec, instans olii supra caput, ore sereno:
"O vita, magnis defuncte laboribus, ecquid
Agnoscis me? Agnosce: oculos nunc exere laetos.
Adsum equidem, toties olim promissa daturus
990
Gaudia: laeta dies eadem, et suprema, quieti
Haec te perpetuae, et magno transcribet Olympo,
Tuque, anima o saevis iam pridem erepta periclis,
Solvere: quid cessas? terrena, age, vincula rumpe:
Molem linque gravem, sedesque attollere ad altas:"
995
Haec memorans Rex ore, manu iam pectus anhelum
Presserat: exsiliens mox illa, et frigida linquens
Membra, Deique sinus inserpens laeta per altas,
Condiderat sese penitus. Nec dehinc mora: bigis
Lllam sidereis vectam cum Rege Volucres
1000
Sustulerant caelo, et delecta sede locarant.
Ad Divum mancae laudis excusatio
Non potui, nec erat mihi fas aequare canendo
Te pater aequasti qui donum aequabile nulli.