Benintendi de' Ravagnani carmina, 2

2. Andreas Dandulus

Quem reverenda cohors virtutum tempora nullo

Deseruit, gelidi brevis hec tenet aula sepulcri.

Membra valentis erant, probitas cui dogmata sensus

Ingenium penetrans modus atque …. alta

5

Nobilitatis opus, morum seriesque venusta

Qui dedit assiduos Patrie memorandus honores.

Et quia clara sonant populis sua gesta per orbem

Plura sinit calamus merito recitanda notare;

Dandula quem proles peperit generosa Ducatum

10

Andream omnimoda Venetum ratione merentem,

Septima dumque dies septembris mille trecentos

Quatuor, ac decies quinque iam dedisset, obivit.