Anonimo genovese carmina, 27

Testo base di riferimento: J. Nicolas, 1994

Cura dell'edizione digitale: Tiziana Brolli


27. de planctu beate Virginis

Virgo, plorans filium ductum ad supplicium

Dicit: "Rex humilium, fili, quod fecisti?

Quia gens incredula blasfema, insedula,

Trait ad patibula et crucem subisti?

5

Ecce tua viscera que suscisti tenera

(Te lactarunt ubera mea, filii deus)!

Te in cruce video fixum clavis, mereo,

Pie filii, te fleo, dulcis amor meus.

Moreris et morior, pateris et patior,

10

Cruciaris: crucior; tecum volo mori,

Qui es meum gaudium, dans Iohanem filium,

Sed parvum remedium materno dolori.

Cerne matrem miseram, virginem puerperam

Quam in carne teneram tibi dedicasti:

15

Vt pupilam oculi te dilexi, protuli,

Qui peccata populi in cruce portasti.

Filii venerabilis, ante te sum flebilis;

Non est dolor similis sicut dolor meus.

Matrem tuam respice te inclinans vertice,

20

Filii Dei unice et dilecte meus.

Filii michi loquere, et me mori patere!

Qui me derelinquere, fili, vis iudeis?

Heu! Quia te peperi? quia hic me deseri

Et in carne conteri cerno fariseis?

25

Vadis, vera hostia, mortis ad supplicia:

Solus fers obprobia ad salvandas gentes;

Vbi Thomas Didimus, fortis Petri animus,

Qui dicebant: - Ibimus - mortem irruentes?

Sed tu plagas pateris manuum et lateris

30

Et tu solus duceris ad crucifigendum.

Ergo michi veniam da ut tecum veniam,

Quia hic deficiam, filii, ad te flendum".