Benintendi de' Ravagnani carmina, 1

1. Iadra

Astu fisa suo nimium murique corona

Et veterum de more patrum flammata veneno,

Immemor et quantis Venetum sub mitibus alis

Aucta bonis fuerit pelles exuta priores,

5

Ausit Iadra nephas Marco que facta rebellis

Hungarie regem studiis exivit et illi

Dalmatie cunctas promisit subdere terras.

Infelix mentita fidem quid Iadra voluptas

Sic Venetum vires sic pensas fortia regna

10

Sicque Ducis pectus quo non prestantius ullum

Ante tuos oculos posita est victoria Scale

Goritie Creteque: etiam quas Dandula proles

Obruta septenis vicibus dum prava repugnas.

At Dux Andreas Venetum concorsque senatum

15

Quos moles scelerisque movet presumptio tanti

Ante urbem valido firmarumt robore sedem

Classibus et cunctos aditus maris undique cingunt

Et terra stimulare docent; trahit impetus omnes

Rompunt saxa domos, rompuntur vincula portus,

20

Machina tormentat, spargit ballista cruores.

Venit rex tandem qui colles milibus implet

Et valles camposque tenet mirabile visu

Solvere quique metu solo sed fallitur urbem

Obsidione putat: stant contra signa leonis.

25

Pugna datur, superant Veneti sedemque tuentur

Obtruncant hostes succedunt ingeniasque

Quas modo Iadra tulit Marco stat gloria campi.

Mandat terga fuge gens Hungara Rexque recedit,

Corripit afflictos tunc desperatio cives.

30

Ante pedes prostrata Ducis legatio talis

Mittitur a clausis tremulo lacrimabilis ore:

"Mira hominum soboles domitor terreque marisque,

Parce tuis gladiis graviter peccasse fatemur:

Sed tibi cuncta damus, superet clementia iustum

35

Immeritisque licet liceat producere vitam".