Argumentum
Franciscus, visa Fratrum suorum multitudine, Deum precatur ut illis ad victum necessaria provideat. Exuditur. Die Pentecostes, precibus peractis, illos edocet. Vnum reliquis praeficit quem docet gerenda omnesque simul instruit. Interim vero populi cibos undique afferunt, quibus tandem Fratres Minores refecti, grates Deo referunt. Turbis vero Franciscus Divinam Providentiam praedicat. Denique suos ad suam quemque provinciam remittit. Ipse a Virgine admonetur ut Orandem revisat et ut multas Caecodemonum insidias parvipendat.
Vt pompae ingentis seriem procerumque senatum,
Magnanimosque duces, totiusque ordine gentis
Agmina lustravit Franciscus ut ire per oras
Longinquas Italum decus audiit; utque sonorem
5
Nominis ipse sui late volitare per orbem,
Externasque inter sua iam tum effulgere signa
Accepit gentes; stetit, obtutuque reducto
Ora solo defixa tenens, immobilis haesit.
At postquam excussus stupor horridus, ac simul acer
10
Attonitae excitus mentis vigor ilicet una
Et moles rerum tantarum, atque exitus anceps
Fortunae, incubuere animo, tum fluctuat aestu
Curarum ingenti nunc huc, nunc incitus illuc.
Mox vero (haud etenim, queat unde exposcere egenis
15
Auxilium rebus, quicquam mortale repertum est)
Suspicit aethereos ignes; et mente beatas
Perlustrat sedes, tum compellare deorum
Quem prius ore queat quem dehinc in vota vocare
Multa animo versat, simul et cunctatur in omnes.
20
Ergo alte castris dum rite siletur et omnem
Somnus habet turbam, mediumque agit aurea Phoebe
Per caelum niveos currus, noctisque minores
Diffugiunt, totoque ignes caput aethere condunt.
Protinus in morem templo bonus adstitit heros,
25
Affususque aris, dedit uno has pectore voces:
"Magne hominum, divumque Opifex; cui lucidus aether
Servit ovans, paret tellus; cui marmoris undae
Fluctisonae sese sternunt; cui Tartarus horrens,
Et chaos atque umbrae, umbrarumque inamabile regnum,
30
Cum duce, cum solio cum gente a sedibus imis
Attremit infanda; cui mille per atria caeli,
Aligera de plebe micant, diversaque servant
Castra locis diversae acies atque aurea circum
Ter solia, et medium te cingunt ordine trino;
35
Adspice foeturam nostrae, laeta adspice gentis
Incrementa Pater, placidus vultuque sereno
Adsis o faustoque veni pede: numine dextro,
Auxilioque iuves nos, ardua coepta moventes.
Quales bissenas acies. Pater optime quondam
40
Bissenum accipimus natas e sanguine fratrum;
Dum Pelusiaci laetas prope fluminis undas
Adstant moerentes opera ad servilia regis
Et iussa immanis devincti, saeva facessunt.
Quas dehinc vi multa, aerumnis, dominique superbi
45
Imperio ereptas, tu per vada sicca profundi
Ducis Erythraei tutoque in littore sistis
Errantesque diu per lustra horrenda ferarum,
Tu bonus aethereis epulis das ire refectas."
Talem haec sese infert legio, atque insignibus ultro
50
Subiecit nostris nec praelia dura recusat.
"Immo (o nunc Genitor, tantos ne sperne labores)
Exutam iam cerne opibus: cerne omnium egenam
Externas ultro, atque ignotas ire per oras.
At tu, magne Parens, nutu qui sidera torques;
55
Si quod squamigerum pecudes, mutasque natantes
Monstriferis tot marmor alit, conditque sub undis;
Gressigerum tellus acies tot sustinet, aer
Tot volucrum pascit; divini muneris unum
Te, Pater, auctorem facimus meritasque dicamus,
60
Instruimusque aras, laudumque sacramus honores.
Dexter ades, bonus affer opem, rogo, suffice pastum,
Alme hodie: res poscit inops nec iam exigo lautum
Frugis opus sat erit properatum, luxus abesto:
Stat sedare famem, non irritare profecto."
65
Sic orans, arasque tenens, haec audit ab aris.
"Macte animo macte eximiae virtutis amore,
Parce metu; mitte ardentem de pectore curam,
O nimium dilecte deis. Non hi tibi coetus
Aere tuo, Francisce, merent: tu signifer illis,
70
Rege iubente alio, cui mox alere agmina curae,
Cuique auctoratas acies parere necesse est."
Haec vox, dehinc nitida caeli de parte sereni.
Continuo Pater omnipotens ter fulgure claro
Intonuit laevum; ac praetentam exscindere nubem
75
Igneus en, ardensque globus radiante corona,
Visus, terque aras flammis ambire coruscis.
Diriguit visu mentemque exterritus heros
Coelesti fulgore, manus devolvit in ambas
Extemplo vultum, deiectaque lumina condit.
80
Dum vero attonitus visa haec pater obstupet inter
Castra per alta, suum in morem, iam strata relinquens,
Omnis ad assuetas pubes sese excitat ultro
Excubias, sed non eadem cura omnibus instat,
Non idem exercet labor. Hi quae maxima turba est
85
Iuncea tecta fovent soli divosque precantur;
Libaque dant magno divum intemerata Parenti.
Scilicet haud fibras pecudum, non thuris honores,
Non prosecta focis adolent sed candida puro
Corda animo veniam gemitu votisque rogantes.
90
Hi coeunt simul ad cantus, de more, parati
Alternos hinc inde chori; Regisque deorum
Egregias dicunt laudes divinaque facta
Voce ferunt: ut crudelis post funera mortis,
Tartarei valida confregerit ostia Ditis
95
Alta manu; utque elisum in vincla petiverit ipsum,
Ore eructantem flammam, atque immane frementem;
Vtque auras spoliis Orci remearit onustus
Ad superas; patrium tandem ut sublimis Olympum,
Nubivagum molitus iter, volucrique citatus
100
Ascensu intrarit tonitruque ut deinde corusco;
Igne ruente polo et magno quassante fragore,
Ipse suam pubem divina incenderit aura.
Sunt quibus et cordi est arcana volumina vatum
Sollicita versare manu; penitusque sub altis
105
Sacra animis monumenta virum mansura recondunt.
Qualis agit media vis acres nocte molossos,
Dum pavidas sopor altus oves, oviumque magistros
Stravit et obscuris nox imbribus aspera caulae
Formidare monet furem incursusque luporum,
110
Talis sollicitas, insopitasque cohortes
Cura urget longaque premens sub nocte fatigat.
Interea croceos biiuges Aurora citabat
Purpureumnque caput vastis tollebat ab undis
Oceani; primumque novis fulgoribus altos
115
Paulatim accendens montes, de more, quietos
Rumpebat volucrum, pecudumque hominumque sopores;
Et motum, et duros referebat certa labores
Et iam sacra dies clarus fulgebat Olympo.
Scilicet aethereo quae cantat ab axe ruentem.
120
Igne sonante Deum cumulatque altaria donis,
Annua solemnes recolens ex ordine pompas,
Tum vero insonuit totis vox incita castris
Ad commissa vocans laetam comitia pubem,
Excitae confestim acies, longo agmine, circum
125
Cunctae ad gramineum tendunt; niger ilice densa
Et sacer antiquae cui relligionis honore
Aestum adeo lucus ramis frondentibus arcet.
Quas inter medius dux ipse Subasius ibat,
Postquam consessu structo, se caetera pubes
130
Composuit, densisque manus micuere sedentes
Ordinibus, suggestum, operi de more paratum
Quod certo pridem stabat, pater impiger altum
Franciscus scandens superat; turbam eminus omnem
Inde oculis legere adversam, atque agnoscere possit,
135
Moxque infit: consessus, eo dicente, silescit:
"O proceres, gens sacra Deo, caligine caeca
Qui iam discissa rerum excussisque tenebris
Errorum adspicitis verum; iamque aethera tantum
Intrepidi obnixique adeo perflatis anhelo
140
Pectore: quique animos fatis, dubiaeque malignis
Casibus exempti fortunae, mentis ab arce
Tranquillae excelsa fraudes ridetis inanes
Vanaque despicitis subter bacchantia vulgo
Castra voluptatis: qui gaudia caeca metusque
145
Calcatis trepidos, et falsas abnuitis spes.
Divino en hodie (nec vos latet) annua ritu
Expleto redit orbe dies qua Rector Olympi
Idem opifex rerum, divumque Repertor, ab alta
Sede poli labente Deo, tonitruque corusco
150
Scintillante, olim penitus labefacta virorum
Bissenum rutilis incendit pectora flammis;
Ignarasque situ mentes, animosque vetusto
Exuit, excoluitque manu; ac bonus arte magistra
Erudiens, magno simul inflammavit amore.
155
Nunc ergo (neque enim reor huc sine numine divum
Agmina diversis tanta haec e partibus orbis
Convenisse hodie) nequicquam mollibus orsis
Vos equidem aggrediar, levibusve exordia dictis
Instituam nostri sermonis: at ordine vobis
160
Expediam, quis amor, quae tanti causa vocatus
Me tenuit; cur tanta pati; cur aspera cogam
Vos spatia ire viae, patriosque relinquere fines.
Praeterea monitus nostros, mandataque, vobis
Quae dedimus, vos hic audire, iterumque doceri
165
Fas monet; edicit ratio; sacra tempora suadent:
Quo dehinc fixa animis, penitusque reposta sub imis,
Non vis ulla instans, non caeca oblivia mentis
Sedibus evaleant quondam exturbare quietis.
Ergo agite, o soci (neque enim hoc ex agmine quemquam
170
Fas torpere animis, tantove in munere segnem,
In sanctas cessare preces, aut parcere votis)
Hunc mecum celebrate diem, instauremus honores
Caelicolis meritos: linguaque, animoque faventes,
Aethereo primum poscamus ab axe ruentem
175
Igne sonante Deum, et flagrantem numinis auram."
Sic fatus, palmas supplex mox tollit utrasque:
Et iam surgentis radiantem lampada solis
Suspiciens (eadem toto simul ore fremente
Agmine) dulcisonis modulis prior incipit orans:
180
"Aura, pios invise animos, ades alma creatrix;
Et nos, et tibi sacra tuoque efficta labore
Corda sub donisque tui pia numinis exple.
Quippe hominum tu sola graves solare labores
Dona ferens divina; Patris simul ipsa supremi
185
Donum ingens, augustum, altum, regale, beatum.
Tu liquidis ardens amor ignibus: agmine tu fons
Iuge fluentisono, manans flagrantibus undis
Tu praepingue animis, quo rite nitescimus, unguen
Tu septemgeminis decoras nos prodiga donis
190
Divinae tu vis, tu vasta potentia dextrae:
Tu delapsa polo, penitusque infusa per ora
Muta virum, insuetis, quamprimum vocibus imples.
Ergo et siderea da luce effulgere sensus,
Effoetasque fove mentes simul igne corusco:
195
Tu requiem praebe fessis, aegrisque salutem
Corporibus, validumque attritis suffice robur,
Hoste procul pulso, placidae tu candida pacis
Adsis dona ferens: tu dux, exire malorum
Da nos incursus, da, praemonstrante magistra
200
Te sola, aequaeva magnum cum Prole Parentem
Noscere: te medium, simul amborumque ligamen
Da colere indomitum: tandemque infusa per omnes
Ignea lux sensus, caeli da prendere sedes."
His ubi divinus Franciscus conciit auram
205
Vocibus aetheream, rursumque intenta senatus
Agmina totius se composuere silendi
(Haud mora) praeceptum auditur tum laetus ab alto.
Ore iterum insonuit pater, atque ita voce sequutus:
"Audieram, o proceres, o pubes inclyta dudum
210
Audieram nostros ritus, praeceptaque sacra
Extra Romanos fines, extraque potentem
Iam tum adeo Hesperiam celeri effugisse volatu;
Externasque inter gentes pulosque feroces,
Iam modulis resonare piis; monitisque volentes
215
Mite Subasaeis magnas parere catervas;
Conventusque virum ingentes coiisse sub alis
Nominis Ausonii, et iam nostra edicta vereri.
Hinc tanti causa accitus; hinc me ardor habebat
Vos simul, o proceres, coram spectare vocatos
220
Concilium in magnum; curas, de more, quibuscum
Partiri ingentes possem durosque labores.
Principio (haud temere id) quanto magis ardua nobis
Res versanda hodie, nos tanto impensius illam
Consiliis, animisque bonis onerare necesse est
225
Sunt alii coetus hominum, pia castra per orbem
Metantes late; sunt et sacra agmina passim
Quae domitor rerum bonus, assertorque piarum,
Romulides genitor fovet, obnubitque capaci
Obtentu sacrae chlamydis, dextraque tuetur,
230
Sunt itidem leges sanctae, ritusque verendi,
Quos aliis posuere viri; tenerisque dederunt
Ductores sese fidos conventibus ultro,
Quaesitosque pii natos aluere magistri
Servitio, monitisque sacris, atque ore venusto
235
Lambentes placide, simul effinxere recentes.
Quae vero extemplo, brevibusque exaucta diebus,
Vt nostra haec, legio surrexerit, ulla profecto
Haud nobis spectanda venit: non coetibus ulla,
Ocyus hac expleta sacris, Respublica constat.
240
Ductor adhuc nullus sacer, alta insignia tollens,
Tam subito explevit cuneis nova castra vocatis
Quare agite (haud animos res tanta exposcit inertes)
Nunc vos in curas acres, partemque laborum
Accipiam, sinite, o proceres: date corda volentes
245
Communi versanda, atque exercenda labore.
Privata ne vos adeo sub pace quietos
Esse iuvet! Vocat utilitas en publica, ne vos
Dissimulate animis, neve exhorrescite munus,
Adspicitis nostro, longe lateque per orbem,
250
Quae gens, quam magni lustrentur nomine coetus;
Ductorumque manus quam crebra, Subasia tollens
Signa, novis iam tum stipet densa agmina castris.
Vos autem, dederim quae iussa ab origine vobis,
Et memores estis, reor, et meminisse necesse est
255
Namque unum esse ducem, summum plebs cuncta ministrum
Quem dicat, docilisque animo veneretur, ametque,
Iussimus. Huic fas omne olim imperitque futurum
Nascentis regimen, totiusque ordine gentis
Tradidimus: rursum plena trieteride, functo
260
Rite gubernaclo, cedendum ediximus illi:
Perpetuoque alios, aliosque inde ordine, tantae
Molis obire vices, et mox succedere pulso,
Hac vero me summa tenus custodia coetus,
Et labor exhausit, noctesque diesque fatigans.
265
Iam tum adeo effoetae vires, fessaeque labore
(Quamquam animus viget ipse, suoque in robore perstat)
Deficiunt, crebrisque cadunt languoribus artus:
Hinc me posse graves ultra tolerare labores,
Credite ne, moneo; ne vos spes ducat inanis.
270
Quin potius numero ex omni, tantisque necesse est
Exsurgat vestrum quamprimum e coetibus unus;
Qui rerum subeat molem, et cervice subacta,
Fasce sub hoc sudet, et munia compleat ardens.
Atque gubernaclo custos datus haereat alto,
275
Interea sed enim vestrum se fingere multos
Auguror exsortesque onerum, immunesque laborum,
Ac prorsum indignos tanto se ducere honore.
Concilia haec, animosque probo, votisque benignus
Parco verecundis. At si modo publica passim
280
Rex deserta gemat, nec iam communia curet
Quisquam ubi fas, aequumque, ubi iura verenda, ubi leges,
Tandem ubi, quo premitur rerum levis impetus, et quo
Coelestes animi divumque, hominicmque tenentur
Concordes, aeternus amor? Quippe ire necesse est
285
Cuncta simul pessum, civilibus incita bellis.
Quare, agite, o nostra haec animis advertite dicta
Pacatis: et iam quisquam contrarius obstet
Iudiciis ne, quaeso, meis. Stat protinus unum
Deligere e numero, et tota secernere gente
290
(Nec reor invito tantum mens Numine votum
Versat) Iollian: legio hunc simul audiat omnis,
Hunc pariter summum patrem veneraminor unum,
Contra autem sacri sceptrum ditione superba
Polluat imperii, immanique tyrannide foedet;
295
Aut tumidus, tantique exsultabundus honore
Muneris, elatum sese ferat ille, caveto:
Quippe ministerium tenui cum nomine magnum
Traditur huic hodie, non imperiosa potestas.
Hinc agedum, auxilio legio ne tanta supremi
300
Cassa ducis posthac gemat, atque ignara pericli
Et tutae male certa viae, palantibus erret
Gressibus, et vitam sine more, sine ordine vulgo
Mollis agat! Tu dux, praeceptor, et arbiter esto
Solus, lollia, totius provide gentis.
305
Te premere imperio tumidos, attollere dextra
Deiectos, humilesque decet; linguaque potenti
Et mulcere simul corda, atque effingere mentes
Ignaras, placidosque animis committere mores.
Nec te adeo victum tantarum exterreat ingens
310
Rerum onus; aut acres curae, durique labores
Deiiciant! Audendum animis: nam vivida duris
Vsque adeo virtus gaudet; seseque protervis
Casibus ultro offert, obnixa haud cedere retro,
Hinc victrix, hinc illa micans, semperque coronis
315
Vincta caput niveis, summi nusquam indiga honoris,
Nusquam laudis egens: olli sed gloria circum,
Et clara effulgent decora, immanesque triumphi.
Praeterea nostrae (nec vobis lucis egentem,
Obscuramque hodie, proceres, rem pandimus) urbis
320
Moenia iam pridem trinis innixa recumbunt
Principiis; equidem numero, reor, auspice iactis
Impare: quo tandem delapsus ab aethere credi
Hic labor, hic ritus, nostra haec vigilantia posset.
Iam vero adspicitis, quantis fundamina molis
325
Pulsibus hostis atrox quatiat; quibus ardua tundat
Moenia tormentis; qua dehinc struat arte ruinam.
Semifer una Orci monstrorum exercitus omnis,
Vndique collectus, fremitu circumstrepit atro;
Exquiritque aditus nunc hos, nunc impetit illos;
330
Murorumque arces, atque alta cacumina molis,
Assurgensque, fremensque premit, nunc ima suburgens
Limina, portarumque ingentia robora quassat.
Ac velut immanes, si qua stabula alta coacti
Invasere lupi auditis balatibus, atros
335
Infringunt dentes et saevos postibus ungues;
Mille obeunt morsus, pereunt mille oris hiatus;
Crudescit rabies, faucesque irritat inanes.
Sic furibunda cohors, monstra infelicis Averni,
Sulphureis ardens facibus, manibusque cruentis,
340
Terribiles implexa angues, assultibus instat,
Moenibus his tales parat insidiosa ruinas.
Nos ergo excubiis, animisque, et fortibus ausis
Contra stare opus est, hostesque inhibere furentes,
Tutarique novum vallum, murosque recentes.
345
Praecipue vero multum explorare necesse est
Fundamenta urbis vigilique expendere cura,
Qui constent, qua vi sedeant, quo robore subsint
Molibus impositis; utque illis haereat ingens
Machina; num praeceps sit formidanda ruina.
350
Praeterea regina potens, fidissimaque urbis
Paupertas sedeat qua maiestate, tuendum est
Atque olli num clarus honor, num gloria summi
Iuncta comes sceptri, soliis affulgeat altis.
Quippe deae (o proceres, mihi credite) protinus uni
355
Si regere hos coetus, si rerum flectere habenas
Huic olim detur: nullos haec moenia circum
Non frustra assultus quondam struet irritus hostis
Tartareus; nullas non cassis nisibus urgens
Insidias tendet: cadet hac mox praeside cuncta
360
Hostilis rabies, cedent bella horrida; cedent,
Bellorum fremitusque graves, trepidique pavores.
Nec temere id; tantis animi dux inclyta pollet
Viribus isque ardor, virtus ea pectore regnat
Coelesti; magnae tanta est prudentia divae.
365
Quis vero illius, digna quis laude triumphos
Egregios memoret, meritoque attollat honore?
An non, ipsa sibi celsa quos arce locavit,
Exuviae immanes, atque alta trophaea, penates
Ornant praeclaros? An non insignibus alti
370
Effulgent postes? Raptaeque ex hoste coronae
Devicto innumerae pendent? Fastigiaque armis
Summa domus celsae mille insignita renident?
Ipsa inter decorum radiantia lumina ridens
Degeneres hominum curas, sese ardua caelo
375
Attollit nitidosque astrorum intermicat ignes.
Imo, age, tolle acies geminas, atque adspice, pubes,
Nunc per nubivagos tractus diva excita quales
Exagitet currus; quam multos ardua secum
Sublimes vehat heroas. Primum ordine gentes
380
(Mitte hic Serranos, tacitosque, age Musa relinque
Fabricios; quos tu feralibus eximis urnis,
Subvectosque effers vivacibus ardua pennis)
Cerne simul iunctas aeterno foedere pacis.
Praecipue vero ante omnes agnosce supremum
385
Heroa, insignem mentum, longaevaque multa
Tempora canitie niveum comitumque sequentem
Vndenum tum cerne aciem: hi, quos altus Olympi
Rex olim, mortalis adhuc, hominumque Magister
Humida dum reparant subductis retia cymbis,
390
Evocat extemplo, atque undis abducit amatis,
Et prorsum ignaros divinas edocet artes;
Nec mora, diductos opera ad maiora relegat.
Interea premere heroas mala coepit egestas:
Retia iamque animis subeunt, cymbaeque relictae.
395
Iam subeunt artes udae; fessosque laborum,
Iam piget incoeptae vitae, tentantque regressus.
Hic vero exsurgit senior coramque Magistro
Sidereo intrepidus constans, sic voce profatur:
"O bone Rex, quicquid fortunae, quicquid aviti
400
Iuris erat nobis ultro contempsimus olim.
Quin et desertae deserto in littore cymbae
Retiaque, et remi, magnae Rex optime, nostrae
Sortis opes, modo cuncta iacent: teque omnium egenum
Nos inopes sequimur tua iussa facessimus. Ergo
405
Dic quondam quae digna manent nos praemia? Nostros
Qua mercede levas, qua spe solare labores?
O felix vestra haec (Rex excipit) o bona rerum,
O frugi iactura hominum gens aegra beatas
Qua sedes parat, et summum mercatur Olympum."
410
Haec tantum effatus, plausu strepit ilicet omnis
Cum sene turba virum lucris gavisa repertis.
Hos ergo primos, alios dehinc mille sequentes
Evehit excelsos sublimibus aurea bigis
Paupertas, quos deinde bonis coelestibus explet.
415
Quare agite o proceres (monitus ne temnite nostros)
Observate animis divam, sacrisque volentes
Parete imperiis: ne prodite signa potentis
Reginae: vincti quin vos stipe, fortibus ausis
Circumstate, ingens solium stipate frequentes.
420
Tendite iter durum pedibus, duce tendite magna.
Aspera difficilisque via est, aditusque maligni,
Qua nos diva rapit; sed inexsuperabilis ardor
Virtutis, nil non penitus domat. Addimus acres,
Sollicitosque, olim consolatura labores
425
Praemia. Quid, quod nos, superato in vertice montis
Certa quies, tutaeque domus certissima sedes
Expectant fessos? Et adhuc nos tristis inertes
Torpor habet? Nec tanta animis afflamus anhelis
Munera? Promissis divae non fidimus almae?
430
Eia, agite insani ne vana horrescite vulgi
Ludibria: incoeptae ne, quaeso, incommoda vitae
Dura aut angustos casus, acresque labores
Formidate animis victis! Nil vilis egestas
Tendere ad astra vetat; caelique capessere sedes
435
Nil prohibetur inops. Sed non iam dives Olympum
Auro emit: insontes tantum, ignarasque profanae
Culpae animas laeta accipiunt penetralia divum.
O me quis superum tanto dignetur honore?
O quis, ubi alma suos parco regina clientes
440
Munere alit tenuis victus, iam sistat, ut altae
Arboris exceptum foveat me diva sub umbra?
O vos, quaeso, ducem meme sectaminor ultro;
Monstrantemque viam, et monitus, legesque ferentem
Accipite: o posthac nostris ne absistite signis!
445
Turpia ne quisquam vestrum divortia tentet:
Neu trepidis quae dicam animis horrescite; quodque
Nunc opus ipse agito mecum, intractabile nostris
Viribus, o pubes, ne rere: audacibus aether
Ipse favet; coeptis divum Pater annuit altis.
450
Ergo age, tolle animos, aude, mecum arripe casus
Nunc primum oblatos tibi desuetique pericli
Tentamenta obeas. Iam iam maioribus urget
Res angusta malis, dura ac male commoda rerum
Conditio viden ut premat ac circumdet egenos
455
Vndique nos? Iam tum (nam quae satis excita rebus
Cura hominum veniat par tantis, aut labor aequet
Quis plenum innumera mensae cum plebe paratum?)
Et rerum novitas et Divum certa voluntas
Nos omnes victus longe depellere cogunt
460
Ex animis curam, et divina forte levandos
Quamprimum ostendunt. Eia, ergo insurgite mecum
O socii, nunc nunc animis opus. Alta vocat res
Spernere opes, aurumque nocens mandavimus olim.
Mollia iussa quidem, haec: amor hic violentior instat.
465
Altius ingredimur, iam nunc graviora iubemus
Ibimus, attrivere solum qua rarius olim
Maiorum plantae, et qua mox labor excipit acer
Audaces, perque immanes asperrima casus
Semita agit captos perque alta pericula versat.
470
Nos ego aut cultus, aut victus cura parandi
Sollicitet posthac (ea summa) cavebimus ulla.
At vos, ni pigeat monitus audire salubres
Obscaenamque famem et saevos ridebitis aestus.
Necquicquam rigidas hiemes fremitusque nivosi
475
Insanos Boreae subitosque horrebitis imbres.
Vrget foedus amor simulatque incendit et urit.
Omne adeo pecudum genus alituumque hominumque
Inde furor sensus ciet, inde insania mentes
Praecipitat: non dura gelu, non aspera ventis
480
Terret hiems animos, non effera mortis imago,
Non acies ferri movet. Altius ossibus haesit
Cum semel ignis edax, caeli iacet axe sub udo,
Nocte puer media nivibus perfusus et imbri
Munera nec Cereris nec sedula cura parentum
485
Nec serae revocant umbrae trepidique timores.
At si tantus amor, quis tum divinitus altum
Mentibus insidens ardor, qualisque cupido
Securae prorsus vitae et flammantis Olympi?
Nempe haec una mali contemptrix, una dolorum
490
Victrix, una expers, aerumnae et turbinis omnis.
Haec si qua aethereae conceptis ignibus aurae
Sustulerit sese et coelestis lumine fulgens
Spemque metumque domat, casusque et gaudia ridet,
Fortunamque premit fatisque insultat iniquis.
495
Nescit quid poscat natura, quid utile vitae
Quidve nocens miserae veniat, quid corpora curet:"
Nos ergo, o socii, non hunc optabimus ignem?
Non corda aethereae labefacta cupidinis aestu
Fervere, divinisque animos ignescere flammis
500
Vsqueadeo iuvet et magno tabescere amore?
Ite modo, eia alia, quamprimum e pectore curas
Mittite, solus amor tantaeque cupidinis ardor
Insidens animis, vos caelo assuescere cogat.
Interea sed enim vestros non aura labores
505
Discerpit, memores dii sunt rectique piique.
Est honor, est olim laus, sunt et praemia factis
Digna hominum aut quid non oculis bonus arbiter aequis
Caelicolum rerumque sator despectat ab alto?
Immo equidem dicam tandem (mihi credite, me me
510
Credite, Numen agit versoque in pectore numen)
Non prius Hesperiae hodie stabulabit in undis
Defessis sol pronus equis. Nox humida late,
Haud ante obnubet terras caelumque tenebris
Quam pater e summo haec bonus agmina lustret Olympo
515
Et tantae miserans extrema incommoda gentis
Muneribus laetis improvisisque paratus
Nos levet auxilio et mensis soletur opimis.
At nos o nimium felices si bona, quae iam
Paupertas nobis urget dux optima. Detur
520
Nosse modo. Namque et si non foecunda coloni
Fortes arva domant rastris et vomere nobis
Nec laeta ingentes distendunt horrea messes,
Nec constant Pariis sublimia tecta columnis
Barbaricoque auro laquearia summa renident.
525
Si non et Tyrios sensit decocta colores
Nostra, sed horrificis vestis riget hispida fetis
At mores sancti nobis, at nescia fraudum
Pectora divinoque afflatae numine mentes.
At nitidi spes certa poli sedisque beatae
530
Laetiaeque fides, hic nos per dura fatigans
Raptat inhexaustae: nos avia per loca sacra
Acer agit virtutis amor, quaque alta petamus
Sidera flammantique viam affectemus Olympo,
Sternit iter monstratque aditus atque ostia pandit.
535
At tu paupertas, una huius muneris auctor,
Tu requiem nobis Dux una ostendis amatam.
Quippe una aetherei tu coniunctissima Regis
Cunarum custos primis vagitibus adstas.
Prima foves ortum; teneris prima ubera labris
540
Insertas, Pelusiacas tu fida per oras
Extorrem sequeris, reducem tu reddis avitis
Sedibus, esurientem animam tu nectaris haustu
Divite, laeta reples, trino dum confodit anguem
Tartareum oraclo. Summo tu denique malo
545
Pulvereo affixum liventia bracchia tabo
Suspicis atque avidis nudatum amplecteris ulnis.
"Salve, magna Parens, caeli quae sola colonis
Atria terrigenis gemmata recludis et alta
Sede locas opibusque auges regnisque superbis.
550
Salve nosque tuos ne dedignare clientes.
En laeti (nos laeta fove) tua castra subimus
Abnuimusque bonis posthac servire caducis.
Tu vero, o mater, nos tandem intersere Divum
Conciliis, daque aethereis accumbere mensis:"
555
Haec postquam tantis edixit, voce repressa
Conticuit, fandique modum dedit inclytus heros.
Tum caveam linquit: procerum simul omnis euntem
Prosequitur numerus: longa dehinc cetera pubes
It pompa, et Divae sedem de more revisunt.
560
Ventum ubi non magnae sacratum limen ad aedis
Primorum coetus mediam cinxere corona
Supplice mox aram. Tum vero, ex agmine toto,
Ad cantus hinc inde chori simul ordine lecti
Assistunt. Superis meriti instaurantur honores.
565
Et voce alterna templi sacra tecta resultant.
Interea Divum Pater ac Rex altus Olympi
Viderat innumeris fervere Subasida terram
Agminibus, pariterque novae tot milia gentis
Tegminibus collecta aegre stabulare sub arctis.
570
Tum vero, arcano secum ille ita corde locutus:
"Ecquid magnus amor caelestia pectora liquit?
Nostrane iam primum miseris addicta tuendis
Cura aevo defessa iacet?Aut haec nova tantum
Gens forte humanis nequicquam obnoxia fatis?
575
En dux hic tandem longo post tempore, solus
Provocat Heroas Bissenos, primus et aequat
Bellando duroque inopis discrimine vitae
Iam curam omnino cultus victuque perosus
Ergo arctis quid nos rebus cunctamur adesse
580
Auxilio? Casus quid dissimulamus egenum?"
Dixit, et acciri toto iubet aethere Divos
Arcem ad sideream. Resonat clamore vocantis
Praeconis mox astrigeri plaga lucida Caeli.
Parendi mora nulla. Audit quicumque per ortus
585
Aurorae signis rutilat. Simul excitus audit
Occiduas quisquis sese receptat ad aedes.
Regia continuo patet alta adytisque reclusis
Accipiunt notos aurata sedilia cives.
At Pater Omnipotens solio spectabilis aureo
590
Vnde orbem immensum caelumque et sidera nutu
Torquet inexhausto et mortales sustinet aegros
In medio residens, consessus ordine circum
Ter trino in morem structos lateque patentes
Ter lustrat vultu, et magno cum numine sese
595
Coetibus immiscens, vigor idem ipse igneus altos
Ingreditur sensus et mentes explet hiantes.
Tum sic ore infit laeto:"simul aetheris alti
Atria, tecta, fores, aditus, sedesque beatae
Dicenti arrident, subterque meantia ludunt
600
Astra: horret tantum Stygis implacabile numen
Intremit et lacrymasauget Cocytus amaras.
Caelicolae nostri decora immortalia regnis
Quos hominum (auricomis sic dum transcripsimus olim
Semideos primos lucis camposque beatos
605
Iussimus incolere, edictum accepistis ab ore
Actutum nostro) cura haud ingrata reposcit.
Quae dicam accipite atque animis servate sub imis.
Magnanimus ductor (quo prima exordia rerum
Altius evolvam), iamdudum rupe Subasi
610
Sub celsa exortus, vix ulli imitabile, Nati
Tentat iter nostri obnixusque haud cedere retro
Vsque adeo contemptor opum, contemptor et auri
Perstat in inceptis, animoque interritus ardet.
Iamque expers certaeque domus certique receptus
615
Sive antris sive arboreis vitare sub umbris
Ventosque et saevas hiemes assuevit et imbres.
Nec non et duros sub dio carpere somnos
Saepe solet roresque leves perpessus et astra
Vda sub Aurorae primos sese excitat ortus.
620
Insuper ecce (etenim partier spectastis et ipsi
Sparsa Subaseos tentoria mille per agros)
Innumeras acie, variis e partibus orbis
Quas dudum accivit castrisque addixit egenis,
Nunc pariter vestrae Reginae ad templa coegit.
625
Iamque aurum, iam mandat opes procul esse, nec ullam
(Sors ignota homini ac semel olim agitata profecto
Permittit curam, victus, mensaeque parandae.
Paret turba volens nec formidabilis haeret
Callis iter durum, nec coeptum avertitur ingens.
630
Is vigor est animis, ita concitat agmina doctor.
Anne igitur vestri post aurea tempora Regis
Heroas tantos usquam mortalibus aegris
Nosse datum? Anne umquam tales sibi dura clientes
Quaesivit virtus et caelo sustulit alto?:"
635
Haec Pater. Volucrum e numero, quo saepe ministro
Res hominum fractas levat atque ope fata remulcet
Tristia fortunaeque ictus et vulnera placat.
Elicit ad seseque unum vocat atque ita fatur:
"I, modo, fide celer, Zephyris age, pande vocatis
640
Stellantes alas terraeque Subasidis omnes
Nuntius invisens pagos atque oppida clara,
Mentem adeo certam populis immitte quietis
Reginae extemplo vestrae ut delubra petentes
Dona laboratae Cereris dulcemque Lyaei
645
Laetitiam et mensae totius rite paratum
Comportent, ibi magna virum gens omnium egena,
Iam confecta fame; victus ope turba levanda est:"
Vix Pater haec. Volucer ventis et fulminis alis
Ocior explerat, Patris iussa oppidaque una
650
Perlustrans, gentes desueto afflarat amore.
Ergo idem simul ardor habet, simul excitat omnes
Cura eadem populos. Iuvenes labor occupat acer
Obsequium tardis senibus maturius instat.
At pueros levis urget amor, studio acta frequenti
655
Matrum opera effervent. Flammis pars viscera torrent
Caesa in frusta boum. Pars dulcia liba fabasque
Vulcano in morem domitas calidisque fluentis
Vectandas mox expediunt: haec pinguia farta
Congestumque panem simul omnem, omnisque paratum
660
Plenius instructum mens advocat. Illa canistris
Confertam stipat Cererem, testaeque Lyaeo
Queis sub, iam validus desudet vector, inundant.
Iamque adeo variis collectae ex viribus una
Crebrae aderant gentes, pariterque delubra subibant
665
Iam magnae sacrata deae, atque in vota vocabant
Suppliciter laetae Divos Dominamque Potentem.
Aspiciuntque virum succensa altaria circum
Attonitas acies mediumque heroa supinis
Aethera luminibus spectantem animoque tenentem
670
Nec quicquam ingressu magno aut clamore ruentem.
His turbae inspectis animis stupuere, diuque
Vt tandem Heroum, quo sine quiesceret ardor
Frustra expectarunt, rumore per agmina densa
Paulatim exorto sacrato e lumine templi
675
Effundunt sese unanimes nactarque recessus
Haud longe herbosos nemorumque umbrosa virentum
Tegmina. Se confestim hilares cerealibus omnes
Rite ministeriis accingunt. Sternere pictis
Hi primum de more solum mantilibus. Illi
680
Mox laetam Cererem expletis inferre canistris
Liba alii, et pandit taurorum lancibus exta
Tosta subingerere et laetis apponere mensis.
Tum passim insurguntque cados et vina refundunt,
Spumant et Baccho ardenti crateres inundant.
685
Hinc ergo Heroem totiusque agmina gentis
Accita infructis ultro plebs sedula mensis
Invitat suadetque animos discumbere laetis
Continuo pater, ante alios, Franciscus opimas
Primus init mensas: sequitur dehinc caetera pubes,
690
Gramineisque affusa toris, longo ordine sedit.
Iam vero compressa fames; cum lene per omnem
Consessum inserpit murmur. Tum providus heros
Surgit Franciscus; spectansque hinc inde, catervas
Miratur simul altrices; miratur et ardens
695
Ignotae obsequium plebis, diversaque tanti
Agmina conventus; extemploque excitus acri
(Vivida quippe urget desueti gratia facti)
Ardore effandi:" virtus, ades (inquit) ab alto
Aethere nunc, si quando, mihi, atque illabere menti:"
700
Mox ergo exiguum tumulum capit; eminus unde
Adversos oculis legere, atque agnoscere possit,
Concurrunt confestim omnes iuvenumque, senumque
Vndantes turbae; matrumque sine ordine crebrae
Agglomerant sese circum, addensantque catervae,
705
Ille infit, medio has fundens ex aggere voces:
"Quis deus, o gentes (neque enim vos numinis actas
Nullius reor imperio) succurrere egenis
Praemonuit rebus? Quae vos pietatis imago
Impulit huc afferre dapes? Quove omine tantus
710
Diversas advexit amor, pariterque coegit?
Vnde adeo vestras implevit nuntius aures,
Huc tantas coiisse acies? Vestrasne per oras
Vox hominum insonuit, famaque exterruit ingens
Vos rerum novitas? Summo an mage lapsus Olympo,
715
Caelicolum e numero vobis levis affuit Ales,
Qui Patris aetherei portans data iussa, moneret.
Vos opibus tantis incommoda nostra levare?
At quicumque hominum suasor, quicumque deorum
Auctor, et obsequii monitor, non indigus unquam
720
Laudis erit; nulloque adolescet tempore facti
Fama loquax; memori non unquam has eximet aevo
Vlla dies ventura dapes, non pocula siccis
Hauriet haec labris unquam sitihunda vetustas,
Vivet opus, sacra praefulgens rite tiara
725
Tarpeia de sede pater dum fulmina mittet
Terrifica, et sacro mentes aget igne rebelles:
Quin mihi turba olim si qua est ventura nepotum,
Perque humiles pagos, perque oppida clara , per aedes
Eloquio sacras, pia facta, excelsa tonabit.
730
At vero iam vos ne dona haec, neve laborem
Credite nubivagas vestrum efiudisse per auras;
Neu quondam obsequiis deberi praemia tantis
Nulla putate. Extat primum ingens gloria facti.
Ore canenda hominum, caeloque aequanda sereno:
735
Sed nec dehinc meritis deerunt sua munera tantis;
Quippe olim vos certa manent, et maxima reddet
Actutum Pater omnipotens hominumque, deumque.
Interea summo vos corda attollite caelo
Vivida, iamque animis stellantia discite Olympi
740
Atria flammantis; quo vos haec munera porro
Tanta vocant. Eia, audentes insurgite magnis
Pectoribus; totasque animorum intendite vires;
Sideraque obnixae duro petite ardua gressu.
Neve metu trepidate; aut terreat asper euntes
745
Vos callis; neu spem tam certam amittite: sed iam
Hic unum edicam, nec vos monuisse pigebit.
Dicta ultro accipite, et monitus date cordibus imis.
Nimirum ac turpis, dira, atque immunda voluptas,
Mentibus humanis haud res ulla officit aeque:"
750
Mollibus haee assueta choris, durosque labores
Exosa omnino dapibusque addicta profusis,
Pellicit incautas confidentissima mentes,
Seque ducem obiectat fidam mortalibus aegris,
Molle iter ostendens primum, et florentibus herbis
755
Depictum; qua mille dolis, mille arte nefanda,
Mille et promissis captos, blandoque favore
Vafra agit; immani quo tandem e vertice pulsu
Exturbans, miseros stygias detrudat ad undas,
Hanc fugite, o gentes: eia, aversabimur illam,
760
Dira propinantem Circaeisque oblita succis
Pocula: blanditiis, moneo, ne fidite caecis:
Neve date incautas Sirenis cantibus aures.
Immo, o contra acies agite huc deflectite: quanto
Incessu virtus, quam se ferat ore pudico
765
Adspicite. Haud mollis demissa licentia pallae
Ambit eam; non fragranti nitet unguine crinis;
Non ostro exardet; collo non tortilis auri
Ingens pendet onus: capiti suggesta rigescit
Canities; frons hirta subest, cui masculus horror
770
Plurimus incumbit; circum pudor emicat ardens.
Talem sese offert vobis annosa virago.
Suspicite illam o vos, ulro et sectaminor unam.
Ecce etenim dux assidue praeludit; et ore
Sidereo effulgens, divinaque praemia monstrans,
775
Sedibus astrigeri vos passim invitat Olympi:
Ipsa eadem foribus residens, fidissima caeli
Portarum custos, venientes accipit ultro
Felices Heroum animas, atque inserit astris,
Transcribitque ipsis cuneis, magnaeque quieti.
780
Haec postquam effatus dextra pater optimus alta
Agmina lustravit, tandemque haerentia liquit.
Tum procerum omnis eum numerus stipavit et aedem
Ad sacram referunt pariter sese ordine longo;
Numina ubi heroem multum exoranda deorum
785
Sancta manent, crebrisque oneranda altaria votis,
Et vigil in morem nox, excubiaeque reposcunt.
Fluctibus interea Titan devexus Iberis
Mergitur, et roseos magno lavit aequore vultus:
Nox subit et toto accendit sua lumina caelo.
790
Franciscus sociis:" Ite, aurea fulserit ortu
Crastina cum primo lux –inquit- adeste frequenti
Conventu huc omnes; rebus quo rite peractis,
Dimissi patrias abitu remeetis ad oras,
Quisque suam:" Paret plebs laeta, ac iussa facessit.
795
Ipse autem e sacro nequicquam absistere templo,
Obscurus sed enim, solusque in nocte silenti
Ante aram multa aeterni Patris auribus orans
Insonat eloquio, magnoque affatur amore.
Mox vero placida correptus membra quiete
800
Incubuit prono vultu, somnumque petivit.
Sic, dum forte puer spumoso reppulit ore,
Iam satur exhaustas mammas, cervice reflexa
Languet, et altricis gremio procumbit amatae.
Ecce autem, quanta infertur spectanda Tonanti
805
Aethereos inter proceres, cuneosque beatos,
Ante oculos visa est Regina adstare deorum,
Affarique ultro, monitisque urgere iacentem.
O nova progenies, eadem et gratissima Nati
Cura mei; invictae dux o fortissime gentis;
810
Ecquid vere tuos extremo fine labores
Defunctos? ecquid portus intrasse quietem
Tranquillam credis; fluctus maris unde tumenscens,
Et decertantes siccis aquilonibus austros
Securus ridere queas? Ne finge quietem,
815
Ne pacem compone animo: labor improbus instat;
Et te pontus adhuc habet impacatus; et euris
Acta ratis, syrtesque timet, Maleamque fragosam.
Altera erunt tibi bella: tuo sudore madescent
Tyrrheni mox arva soli: generosa Subasus
820
Busta dabit. Levibus non haec tibi fingit inanis
Somnus imaginibus; sed ego ipsa (agnosce potentem
Reginam divum; quam tu modo liminis huius,
Custodem, dominamque vocas; cui thuris honores
Hic dudum, festosque dies, vigilemque sacrasti
825
Ignem aris) tibi certa cano. Lentos, age, somnos
Rumpe modo; precibusque piis, votisque futuri
Supplicibus cumula iubar almum rite diei:
Promissique memor reditus, festinus Hetrusci
Quamprimum Orandae tecta hospitis alta revise,
830
Antra etenim te nigra vocant, te saxa Lavernae
Praerupta expectant, nemorisque silentia poscunt.
Illic magna tibi domus, illic fida tuorum
Tecta, per extremae fama quae littora Calpes,
Nigrantesque olim resonent delata per Indos:
835
Illic nocturnas tibi praelia dura per umbras
Eumenis atra parat; tonitrisque armata colubris,
Terrores molitur atrox, fraudesque minasque
Tu ne cede retro; ne diram horresce furentem;
Ne saevis terrere malis: tela ignea monstri
840
Tartareis sed contra animis audacibus ito.
Hos simul alma dedit monitus, se miscuit umbris.
Tunc heros nocte ex oculis, somnoque fugatis,
Exsurgens, tollensque manus, sic ore precatur:
"O Dea, siderei thalamo desponsa Tonantis,
845
Connubii o genitrix expers, et cassa pudore
Numquam virgineo; nostros invisere somnos
Quae te causa agit? anne meos, Regina labores
Solatura venis? Sed quo te proripis, alma?
Quo festina ruis, Virgo? an mea lumina furtim
850
Suffugiens, ades, et meme specularis amictu
Coelesti obscura? At quo te, Dea cumque receptas,
Qui te cumque locus, caeli quaecumque sereni
Pars habet; hic merito semper cumulabere honore;
Hic semper precibus, plenisque vocabere votis.
855
Tu vero me, sponte tuis, animoque sequaci
Accipe parentem monitis; arceque periclis
Infandis me, Diva potens; et numine dextro
Adsis eventuque pio tua dicta secundes:"
Talibus orabat, Divam sic ore ciebat.
860
Et iam stelliferum toto condebat Olympo
Diffugiens nox atra caput; croceosque iugales
Aurora Oceani surgens pellebat ab undis.
Cum legio omnis ovans pariter delubra revisit;
Mox pater occurrens cui primo e limine fatur.
865
Magna, animoque diu res exoptata volenti,
O proceres, effecta mihi: quippe ardua rerum
Tantarum moles haud aequo pondere nostris
Viribus instabat. Quamquam, oh! nec parta labori
Certa quies; nec portus adhuc, tutique receptus,
870
Nec dum quassatae statio bene fida carinae
Sese offert: mihi bella canunt, pugnasque feroces,
Numina sancta deum; fraudes mihi, Erinnyas atras
Praedicunt struere, et pedicas aptare latentes.
Praecipue Regina poli me me acrius urget:
875
Nempe hinc digressum celerem canit ipsa; monetque
Festinare abitum; certasque invisere terras
Cogit ubi acre manet me bellum, acresque labores.
Parendum est (sanctis quis enim parere deorum
Abneget imperiis, divinaque iussa recuset?)
880
Audendumque animis, dum res iubet alta labores
Ire per extremos; adsint modo numina certis
Auxiliis; et honos, et sint sua praemia factis.
Non ergo ulla in me mora, non me detinet ultra
Segnities, Mox ibo, sequar, sanctissima Virgo,
885
Quo me cumque vocant divina oracula; quo tu
Ire iubes, Regina. Adsis tantum ipsa, serena
Flammiferi de parte poli, et mente accipe euntem.
At vos, o proceres, cunctique ex ordine coetus,
Iam votis adeo plena cum mente potiti,
890
Ite modo: patriae loca nota revisite sedis,
Quisque suae: longaque via simul ite remensa.