Bargeo carminum appendix, 52

52. PETRI ANGELII BARGAEI VARCHIVS

Ad celebres Arni ripas et littora Daphne

Nympha erat, Hetruscae cultrix non ultima vallis,

Quam vetus e summo despectat Faesula clivo

Et mediam inducta Mynio secat avius unda.

5

Illa quidem non apta colo tenuique Minervae

Iam tum, cum virgo primis floreret ab annis,

Vna sed Aonias inter celebrare sorores

Nata choros, totum Phoebo sacraverat aevum,

Grata Deo blandisque comes gratissima nymphis.

10

Haec clari ad tumulum Varchii (namque ipsius atro

Condiderant Varchii manes atque ossa sepulcro

Pastores) Varchii manes deflebat amatos

Et tristem Assyriis spargebat odoribus urnam

Ipsa suo fundens tales e pectore questus:

15

"Heu quis tam duro supremam in funere vocem

Voce sua et lachrymas lachrymis sociabit amicas?

Vos liquidi fontes, vos cultae flumina vallis,

Vos aurae ventique leves, qui, dum fera passim

Saevit hyems, gelida spirantes amnis ab unda

20

Editis umbrosas inter vaga murmura sylvas:

Ducite perpetuum mea carmina ducite fletum.

Hoc erat, hoc, patula quod ab ilice garrula cornix

Praedixit persaepe, meum cum Phyllis ad antrum

Docta, nec hirsuti coniunx non culta Lycotae,

25

Crinibus effusis in mollia terga venirent

Et mihi vernanti legerent de flore corollas.

Ducite perpetuum mea carmina ducite fletum.

Heu quis tum mentem miserae Deus abstulit? heu quis

Avertit sensus omnes mihi, cum tua, Varchii,

30

Instaret iam summa dies? quod numen, iniquum

Offudit tenebras oculis? ne moesta viderem,

Quam tibi fata vicem, quam sidera saeva pararant,

Pro dolor, extremam vitae irreparabilis horam.

Ducite perpetuum mea carmina ducite fletum.

35

Nec tamen, interea ni mens mihi laeva fuisset,

Signa dabant obitus Dii non obscura futuri,

Cum coelum assiduis operirent nubibus et cum

Sole dies, astris nox intempesta careret

Et pluviis auctus flueret brumalibus Arnus.

40

Ducite perpetuum mea carmina ducite fletum.

Ah Daphne infelix, quid tum? si praescia luctus

Ipsa tui, tantos casus multo ante videres?

Nam nec rupta semel saevae subtegmina Parcae

Instaurant nentes, nec quem statuere supremum,

45

Praeverterit finem moriens, aut protulit ullus.

Orassem Divos, cumulassem altaria donis,

Consumpsem totas illic ego perdita luces.

Atque oculos, iam iam media cum morte natantes

Et solem et coelum convexaque sidera linquunt,

50

Ah misera his saltem manibus componere possem.

Ducite perpetuum mea carmina ducite fletum.

Quis nunc, quis teneros imis in vallibus agnos

Cantet et excelsa pendentes rupe capellas?

Quis rores gelidasque nives, quis frigora et aestus,

55

Fluminaque et fontes, refluentemque aequoris undam,

Et tonitrus, et praecipiti cum grandine nimbos,

Et rerum caussas, et primi exordia mundi

Explicet? heroasque memor describat Hetruscos?

Quis Thyrsim ad fagos? veteres Amaryllida ad ornos?

60

Ad corylos Daphnem? ad myrtos invitet Iolam?

Ducite perpetuum mea carmina ducite fletum.

Ipsa suis, Varchi, tete spoliata racemis

Vitis et amissa laurus Parnassia bacca

Flevit, et excultos edera cingente capillos

65

Hinc illinc capiti tristes haesere corymbi.

Ducite perpetuum mea carmina ducite fletum.

Ipse etiam frontem manibus percussus honestam

Lugubresque notas vocesque iteravit Apollo.

Inque cavis Nymphae carmen scripsere comantis

70

Corticibus pini atque aeriae cyparissi,

Esset ut in cineresque tuos et amabile nomen

Aeterni luctus, aeterni testis amoris.

Ducite perpetuum mea carmina ducite fletum.

Te Satyri Panesque, leves te, candide Varchi,

75

Suspirant Dryades atraque in veste Napaeae.

Inque antris specubusque imis in vallibus Echo

Muta silet queriturque tacens secum ipsa doletque,

Quod nequeat dulces audire ac reddere voces

Laeta tuas numerosque alludere dulce canenti.

80

Ducite perpetuum mea carmina ducite fletum.

Nec tantum extremi delphin prope littoris oram,

Nec tantum in sylvis sola philomela sub umbra

Luget et ereptos queritur moestissima natos,

Nec quae per scopulos et saxa per avia ponti

85

Deplorant miserae halcyones Ceyca peremptum,

Quantum Flora tuos obitus, divine poeta.

Ducite perpetuum mea carmina ducite fletum.

Quas olim numeris volucres mulcebat amatis,

Quas olim in sylvis versus cantare docebat

90

Luscinias, nunc illae inter fruticeta sedentes

Certatim ad luctus lamentaque dura loquaces

Hortantur picas quaeque in frondente palumbes

Consuerant quercu raucas iterare querelas.

Ducite perpetuum mea carmina ducite fletum.

95

Quis tibi? quis tantum, Varchi, certaverit unquam

Praeterea? quis labra tuae male sanus avenae

Admorit posthac? cui tantum audere licebit?

Nam, tibi quae suaves edebat eburnea cantus

Fistula, Tyrrhenus quoties inflavit Amyntas,

100

Ante alios nymphis et Pani acceptus Amyntas,

Triste sonat, numeros omnes exosa modosque.

Ducite perpetuum mea carmina ducite fletum.

Heu heu tecum una lusus periere iocique,

Hetruscique sales, et honos, et gloria linguae;

105

Tecum una heu Varchi perierunt gaudia vatum,

Sive illos Tiberis, sive illos educat ingens

Permessus, sive Arnus alit liquentibus undis.

Ducite perpetuum mea carmina ducite fletum.

Quin etiam gremium lugubri affusa feretro

110

Alma Venus: - Nobis, nobis heu Varchius (inquit)

Occidit et iamdudum ullo sine corpore imago

Elysios inter manes versatur et umbras.

Non illic versus, non dulcia carmina dictat,

Non Heliconiadum latices a fontibus haurit,

115

Vltima sed Lethen oblivia potat ad amnem -.

Ducite perpetuum mea carmina ducite fletum".

Haec Daphne. At densae coelo cum forte tenebrae

Instarent, summum secuit moestissima crinem,

Mitteret ut dulci memorabile munus amico.

120

"Supremumque vale, Varchi vale optime" dixit.