Bargeo carminum appendix, 50

50. EVAGEE ECLOGA IIII
AD PHILIPPVM MELIORIVM

Abdiderat montes sese venator in altos

Atque inter densas nemorum moestissimus ornos,

Qua rude frigenti stringit latus Alsula rivo,

Innixus scopulo lachrymas fundebat Amyntas

5

Et pulchram Evageen secum plorabat ademptam,

Evageen, magnum Lygurum decus et cui quondam

Aesis et aeterno devinctus amore Metauro

Paruit et rapido subsedit flumine Tybris.

Ipse eadem cum mane, eadem cum frigida terris

10

Nox erat, infelix gelidas iterabat ad auras

Et nemus, heu, miseris conquestibus omne replebat.

"Lugete o Dryades mecum, o lugete Napaeae:

Crescat et e vestris lachrymis ipsa Alsula et ipsae,

Ipsae orni crescant quercusque et gramina, et uda

15

Virgulta umbrosa protendant brachia valle,

Cunctaque testentur nostrum depasta dolorem,

Dum pratis insuetus oves avertit amaror,

Dum mutata dolent tenerae dumeta capellae

Atque infelicem referunt in lacte saporem,

20

Dum mirantur apes casiamque crocumque rubentem,

Atque thymum atque alio saturata sisymbria succo,

Et pressas tristi distendunt nectare cellas.

Lugete o Dryades mecum, o lugete Napaeae.

Occidit Evagee pulcherrima Neptunine.

25

Evagee nostrae spes una et sola senectae

Occidit. Et ruris, quicunque erat, huius honorem

Abstulit evertitque omnis mihi gaudia vitae.

Scilicet id fuerat, bis sex quod mensibus actis

Suasit ab Alphea discedere protinus urbe,

30

Vt te lugubri aspicerem miseranda feretro

Efferri atque tui pars maxima funeris essem,

Contegeremque atro frigentia membra sepulchro.

At non haec olim nobis promissa dedisti

Evagee, non haec durissima tempora, non hos

35

Tum mihi praedixti luctus, cum magnus Acestes

Mitteret, aequoreas qua labitur Arnus in undas,

Tuque tuo invitum discedere ab ore videres

Praeceptisque meum munires provida pectus,

Quasque dabas prudens, ceu sancta oracula, voces

40

Observarem omnes et singula mente notarem

Consilia, ex animo quae nunquam oblivia, nunquam

Eluet ulla dies, quamvis longissima, nostro.

Non ego tum tantos potui mihi fingere casus

Evagee, non tantum unquam sperare dolorem.

45

Quamvis certa mihi luctus praesaga futuri

Signa daret Therapon, cum densos abiete lucos

Caederet et piceas alto de vertice pinus

Deiiceret montisque ferus iuga pulchra comantis

Vastaret, nostris qui plurimus imminet arvis.

50

Quin potius nil illa timens portendere triste

Omina, diis superis faciebam vota meaque

Saepe manu cumulans ingrata altaria donis

Spondebam innumeros posthac tibi credulus annos.

Atque adeo demens tempus iam iam affore rebar,

55

Cum tibi, quos olim foecundos abstulit agros,

Redderet insonti, Latiis qui praesidet oris

Pastor et ingentes rerum moderatur habenas,

Atque volens facilisque omnes tibi linqueret arces,

Munitas arces et pinguia regna Camertum.

60

Et nunc ipsa iaces, nec iam dignare vocantes

Tendentesque manus populos ad sidera utrasque,

Dum miseris miseras implent ululatibus urbes,

Et vocem montes, vocem nemora alta remittunt.

Te variae Bacchi lynces, te saeva leonum

65

Semina et hirsuti lugent in saltibus ursi,

Aprique thoesque atque effera pectora damae.

Flent fontes, flent stagna tuum, flent flumina tristem

Interitum et lachrymis tellus madefacta tepescit.

Hinc seges incultis squalet moestissima campis,

70

Squalent foecundum sitientia pabula rorem,

Amissumque decus passim violaria moerent.

Moerent tota suis virgulta exuta corymbis,

Et pecus infelix deserta in valle pererrat:

Vbera nec referunt sera iam nocte capellae

75

Plena, nec ad caulas redeuntem laeta moratur

Ipsa suam atque aliis secernit bucula matrem.

Omnia sunt macies, sunt omnia luridus horror,

Sunt tenebrae et tristis lethi pallentis imago.

Ipsa haec, quae quondam mihi frigida rura placebant,

80

Nunc odi et, dulces obii quos saepe recessus,

Dum medium curru sol aureus occupat axem

Omniaque argutis resonant arbusta cicadis.

Odi orno, odi et platano, odi aesculo alta

Contecta et radiis non pervia lustra coruscis.

85

Sordent et vivo confecta sedilia saxo,

Sordet et, annosa quae sese ex ilice fundens

Cum strepitu raucum ciet unda e margine murmur.

Quin ego, iandudum posui quas ordine fagos

Ipse tibi et teneras consevi, heu, nescius alnos,

90

Evertam immeritas imis radicibus omnes

Et sylvam aggrediar crudelibus urere flammis.

Ah miser, ah, quo te mentis rapit aestus Amynta?

Nonne vides gemitus lachrymasque ut spargis inanes?

Quin igitur potius viva te fluminis unda

95

Abluis? et precibus manes venerare sepultos?

Forsan et haec olim venient ad sacra, tuique

Vanescent tristes illo post tempore luctus".