Bargeo carminum appendix, 49

49. GLYCE ECLOGA III
AD BACCIVM VALORIVM

Extulerat medio iam se nox frigida coelo

Laetaque foecundo spargebat gramina rore,

Cum sua formosae perculsus amore puellae

Limina deseruit Lycidas venator et illa,

5

Illa, imo quae corde prius celaverat, altis

Montibus et caecis detexit vulnera sylvis.

Tu vero, tu, cuius amor mihi crescit in horas,

Valori, et nostro solus iam pectore regnat,

Ceu quondam arentes stipulas cum corripit ignis,

10

Exiguus serpit primum, mox clarus ad auras

Effert se victor lateque incendia miscet:

Accipe et haec Lycidam mecum miserare dolentem.

"Hos, o qui luctus referat tibi somnus ad aures,

Saeva Glyce, meque ante tuos nunc sistat ocellos,

15

Horrida flebilibus rumpentem saxa querelis?

Certe ipsam dirae non te peperere leaenae,

Non tibi praebuerunt immites ubera tigres,

Vbera, quae saevos accendant pectore sensus.

Quin ego, te quoties venientem laetus ad antrum

20

Ipse meum vidi: nostri ne hanc ulla doloris

Cura habet? an ne alios (dixit) suspirat amores?

Ac, nisi me miserum iam tum praecideret ingens

Verba timor: formosa Glyce, miserere furentis,

Dixissem, miserere. Tuum mors, o, mea certe

25

Crimen erit, crimen tantum non ulla tacebunt

Secula, non ullae terrarum atque aequoris orae.

Hoc ipse, intonsos quoties indagine colles

Venator, quoties canibus lustra horrida cinget,

Inscripta tantum testabitur ilice crimen;

30

Hunc sylvae, hunc montes, hunc saxa amnesque loquentur

Interitum et Lycidan extinctum animalia flebunt.

Flebunt et pharetrae, flebunt et retia, et arcus,

Atque canes, et te crudelem saepe vocabunt.

Sed tu, scilicet has lachrymas contemnere sueta,

35

Has voces atque haec imi suspiria cordis,

Nil, o dura, preces, nil o mea munera curas,

Munera, quae multae frustra cupiere puellae.

Quin etiam ingenti fastu nos despicis, omnem

Quod vitam in sylvis inter spelaea ferarum,

40

Noctis et insomnes sub dio ducimus horas.

At non cultorem nemorum Venus aurea Adonim

Sprevit et amplexus setosaque brachia fugit.

Nec tamen ille suas celebravit arundine laudes,

Quas canerent olim summis in montibus ipsae

45

Et Dryades Nymphae et Satyrorum incondita turba.

Me vero in primis dulces aluere Camoenae

Cinxeruntque edera, felici et baccare frontem.

Ac tu, si verax non est mentitus Amyntas,

Nescio quem Dorylan tamen (hei mihi) credula praefers,

50

Idaeum Dorylam, cuius mendacia linguae

Turpia tam multas iam decepere puellas.

Eheu, saeva Glyce, nostrae te sibila cannae

Nulla movent, nostrae solam te carmina Musae

Nil capiunt ingrata. Tuas ego marmore laudes

55

Incidi et longum victurae in cortice quercus

Ipse meos iterans questus et verba notavi,

Quae legisse queant longo post tempore Nymphae,

Dum venantur apros, dum cervum ad retia trudunt.

Atque eadem, ut canerem de se, quid non mihi Leuce

60

Pollicita est? Leuce flavos exculta capillos,

Nigra oculos Leuce, niveas Leuce alba papillas?

Quid non Arctobali, quid non formosa Lycotae

Filia? pelliti quid non Amaryllis Iolae?

Divitiis omnes, omnes et sanguine clarae.

65

Nec minus Autonoe, qua doctior ulla Camoenas

Non colit, unum ardens meme admiratur et unum

Suspirans versusque meos, mea carmina laudat.

Et tibi (quis credat?) nunc invidet aemula seque

Iactat et ante omnes te despicit illa puellas.

70

Tu tamen (heu) nimium confidis imagine formae.

Nec fore iam credis, facies ut candida rugas

Contrahat et flavum mutent tua tempora crinem.

Et rosa, purpureo quae se commendat honore

Mane virens, multo languescit pallida sole.

75

Languescunt violae, languescunt lilia, cum se

Extulerunt primum et canas liquere pruinas.

Sic etiam, forma quae nunc anteire Napaeis

Diceris, amisso flebis mox flore iuventae.

Et veniet (mihi crede) dies, cum te quoque saevus

80

Vret amor, cum te dolor ulciscetur amantem.

Sed quid ego haec surdis nunc conqueror irritus auris,

Irritus et ventis tantum mea vulnera pando?

Illam, illam infelix, illam, dum sola vagatur

Montibus et suaves beneolenti e gramine flores

85

Sola legit, sola et gelidi prope fluminis undam

Nunc dulces somnos, frigus nunc captat opacum,

Illam (inquam) aggressus molli prece flectere nitar.

Heu quid agam? extremi iam nunc libet orbis ad oras

Ire mihi et penitus gentes intrare repostas,

90

Quae diram ingluviem miserorum sanguine pascunt,

Et primum egressos lacerant in littore nautas.

Tum mecum morietur amor, tum denique, quae me

Paulatim absumunt, incendia saeva quiescent.

Ah Lycida, Lycida, quoties, dum pectore curas

95

Volvis et ingratos defles male sanus amores,

Haec eadem suesti tibi fingere somnia, quae mox

Ventorum rapidae ferrent abolenda procellae?

Quin potius, si fata urgent te saeva, iacentem

Hic abicis dirasque tuo de sanguine fauces

100

Magnorum infelix pergis saturare luporum?

Tu laetare Glyce nostra saevissima morte,

Laetare, et quoties alta sub rupe sepulchrum

Aspicies, dic: iste locus mea gaudia servat,

Saevitiae locus iste meae monimenta tuetur.

105

Iamque vale; atque alium, qui te canat, improba quaeras".