Bargeo carminum appendix, 48

48. DAMON ECLOGA II
AD LAELIVM TORELLIVM

Flagrabat magno quondam Damonis amore

Chloris Hamadryadum non ultima, quam pater Aegon

Doctus arundinea modulari carmen avena

Erudiit multaque insignem reddidit arte:

5

Seu cantu certare velit pedibusque choreas

Plaudere, seu celeri Nymphas praevertere cursu,

Lethalique procul iaculo transfigere capras,

Imbelles capras, summis dum rupibus haerent,

Aut sese ex alto revolutae in cornua librant.

10

Flagrabat Chloris, tristesque miserrima curas

Lenibat moestis animum solata querelis:

"En mihi contemptique arcus spretaeque pharetrae

Ante pedes, dum me ipse fugis, pulcherrime Damon,

Deflentemque tuo nunquam dignatus amore

15

Et nemorum latebras et inhospita lustra ferarum

Me sine solus obis, et in acres irruis ursos

Aggrederisque apros: ah, te ne vulnere laedant,

Ah, tibi ne validae frangantur dentibus hastae.

Certe ego fida comes, nec tanti ignara pericli,

20

Haererem lateri atque illatos comminus ictus

Exciperem gremioque tuo exanimata iacerem.

O, mihi contingat praedulci occumbere letho,

Optato letho, quo nec felicius ullum

Esse genus possit vitae. Tum denique Damon

25

Et mea magna fides et amor tibi cognitus imo

Tristia nonnunquam eliceret suspiria corde.

Forsan et extinctam tecum miseratus amantem

Extrueres moestum summa sub rupe sepulchrum,

Invida praeteriens qua quondam filia Mopsi,

30

Inscriptum legeret vicino in cortice carmen:

Haud tota interii Chloris, nam maxima nostri

Semper erit pars, incolumi Damone, superstes.

Sed quid ego, heu, miserae mihi ludicra somnia fingo?

Somnia, quae tenues venti dilapsa per auras

35

Dispergunt. Illum multae optavere puellae

Naiades, magnis quamvis e regibus ortae.

Et tamen haud unquam amplexu thalamoque potitae

Dulcia purpureis fixerunt oscula labris.

Non Dryope, non laeta Thoe, non candida Protho,

40

Non et Callirhoe Tyberi genitore superba,

Non Ephyre atque Opis soror, Eridanitides ambae,

Ambae auro et pecudum praestanti vellere dites.

Sed mihi nil obstant haec omnia. Perditus ille,

Ille puer, nostros toto qui pectore sensus

45

Abstulit et caeco patefecit vulnere venas,

Insidet assidue cordi, nec talia curat

Saevus amor, magnos in me dum suscitat ignes.

Quanquam, o, sed Nymphas nobis licet heroinas

Praetuleris, etiamne tuo prohibebis amore

50

Crudelis Damon? etiamne arcere parabis,

Quo minus in sylvas vestigia nota sequamur?

Certe ego, cum libuit nostras deducere in oras

Auribus ignotos Latiis numerosque pedesque,

Saepe tuas lyrico percurri pectine laudes.

55

Tum docui quibus insidiis, quibus artibus olim

Decipias acresque feras pictasque volucres,

Quoque modo informes mediis in vallibus ursos

Ipse queas solus prosternere tutus aprosque.

Nec me carminibus Phyllis, nec blandior Aegle

60

Aequiparat, quamvis tenues inflare cicutas

Docta Aegle, quamvis celebris per compita Phyllis

Agrestem querula moduletur arundine musam.

Invidus (et memini) cum me tua facta canentem

Eridani ad ripas saepe audivisset Amyntas,

65

Agrorum quondam et pecudum praedives Amyntas,

Pinguia cui gelidi parebant pascua Sarni

Inarimeque ferax latisque Insubria campis.

- O, mea si tali celebres decora inclyta cantu

Nympha (inquit) comites inter non ultima nostras

70

Ipsa eris, et Beroe cedet tibi Phyllodoceque -.

Ipse tui sedenim iam tum me ceperat ardor,

Iam tum flamma vorax penetrarat ad usque medullas,

Intonsis ut sola meos testarer amores

Montibus et teneris incidere falce iuvaret

75

Arboribus laudesque tuas, tua nomina Damon.

Quin ego cum calathis olim tibi lilia plenis

Purpureasque rosas immortalesque amaranthos,

Narcissumque crocumque et suave rubentem hyacynthum,

Horrida dum saevis Aquilonibus rigarent,

80

Ausa offerre tuum venissem credula ad antrum,

Sic perii, sic ipsa meo de pectore cessi,

Haeserit ut mediis vox faucibus, et, mihi quae iam

Ipsa diu mecum versans blandissima noram,

Immemori exciderint toto de pectore verba.

85

Sed vos, o Dryades, quaecunque notavimus altis

Carmina corticibus, nostros delete furores.

Forsan et una illum memori de mente fugabo".

Haec simul aetherias Chloris iactavit ad auras,

Oblita infelix serae decedere nocti:

90

Accurrere piae non una e valle Napaeae

Et secum moestae duxere in tecta dolentem.