Bargeo carminum appendix, 11

11. AD FRANCISCVM IVCVNDVM

Iucunde, omnibus e meis amicis

Iucundissime amice, quos ocellis

Charos sum magis hisce prosecutus

Aut nunc prosequor impotente amore:

5

Sic mi non male, sed bene ac beate

Sit, ut ne iuvenis quidem tenellus

Vnquam, quem Veneres Cupidinesque

Vnum in deliciis habent, perinde

Exarsit miser intimis medullis

10

Prae desiderio suae puellae,

Ac nos urimur aestuante cura

Fruendi lepido tuo lepore

Et tuis salibus facetiisque,

Quibus si carui diem vel unum,

15

Vnam si carui misellus horam,

Totam me hercule praeterire noctem

Ingratam mihi sentiam necesse est.

Quare te rogo per tuos amores

Et per delicias libidinesque,

20

Quas in te cupide facis puella,

Quum sese putat haud minus beatam

Quam si regna opulenta consequatur:

Coenatum properes venire mecum.

Nec nos regifico arbitrere luxu

25

Et sumptu nimis elegante magnam

Iandudum tibi praeparasse caenam.

Latranti stomacho ova porrigemus

Conditumque olus acriore aceto,

Tum famem tenero eximemus haedo,

30

Quem nuper coquus impiger tumenti

Raptum ab ubere lacteae capellae

Sapa et caseolo recente et herbis,

Fragrant Assyrio quae odore, farsit.

Nec pisces aberunt salubriores

35

Quam qui marmoreis vagantur undis:

Hos meus mihi misit amnis Auser,

Piscium domus Auser et recessus.

Quorum in levibus hinc et inde tergis

Fulgent purpureo colore guttae;

40

Hos quidem salares putant vocari,

Salmones alii. Sed hoc quid ad nos?

Aeque nam bene concoquemus, ac si

Iandudum Cicero ipse sustulisset

Hanc litem aureolis suis libellis.

45

In mensam modo deferantur atque

Pergrato exsaturent gulam sapore.

Quare, si sapis, o venustiorum

Ocelle, hic, quia neminem moratur

Praeter te unanimis tuus sodalis,

50

Quam primum venies feresque tecum

Lusus, delicias, facetiasque,

Quotquot sunt domi in arcula repostae:

Queis postquam Angelium bearis, ipse

Beet versiculis tuos amores.