Bargeo carmina 4, 22

22. AD FRANCISCVM VINTHAM

Commendo tibi, mi diserte Vintha,

In de quo semel ipse bisve tecum

Pisis, Vere ne adulto (an appetente?

An iam praecipitante?) sum locutus.

5

Huius assidue acriterque vexat

Me molestia cogitatioque

Ducendi suum ad exitum negotii:

Vexat hercule sic, ut inde vitam

Degam sollicite et laboriose,

10

Complectens animo, velutque ab alta

Prospectans specula, volubilisque

Et vagae subitos malosque casus

Fortunae, metuensque posterorum

Lites, insidias, calumniasque.

15

Quare non modo postulo hoc, sed oro, ut,

Cum primum poteris dabitque sese

Tibi occasio, Vintha, colloquendi,

Qui cum propterea loqui necesse est,

Reddas (quae tua gratia est) id omne

20

Confectum mihi, quicquid est negotii.

Sic, qui iam omnibus antecellit unus,

Quotquot se studio dedere legum,

Filius tuus optimus tuique

Corporisque animique vera imago

25

Bellisarius afferat periti ad

Ornamenta patris decusque avitae

Ingens, egregium et perenne gentis

Virtutum cumulum ipse grandiorem.