Bargeo carmina 4, 19

19. AD FRANCISCVM SANNIVM VENETVM

Quod cynegeticos meos libellos

Laudas magnopere et perelegantes

Videri facis elegante versu,

Quodque suavidicis eos putasti

5

Ornandos numeris tuis, quod e me

Hac re significasti amare multum,

Plurimum tibi debeam necesse est.

Sed, quales tamen esse cumque censes,

Gratias ago maximas, diserte

10

Mi Sanni, tibi debeoque, quantum

Alteri pote debuisse quisquam est,

Tuum ob iudicium tuumque amorem.

Quorum ego alterutro (neque hoc pudebit

Fateri ingenueque libereque)

15

Delecter magis, explicare verbis

Non ausit mea Musa; nec profecto

Puto id, si audeat, esse praestituram.

Verum, ut iudicium tuum peracre

Hic forsan videatur esse nullum,

20

Illud polliceor tamen, daturum

Enixe me operam, tuo ipse amore ut

Indignus videar fuisse nulli.