Bargeo carmina 4, 14

14. AD LAELIVM TORELLIVM

At Musae tua ob hoc Torelle factum

Facta conticeant tuasque laudes,

Quae passim volitant virum per ora,

Omneis praetereant decusque, quando

5

Nil est, quod queat invenire quisquam,

Cuius nomine iure te reprendat,

Vel tibi male quid precetur: unum

Praeter hoc, Meliorius quod ipse,

Ipse, inquam, Meliorius perenne

10

Decus, praesidium artium bonarum,

Nos te non prohibente nunc relinquit,

Et istuc redit obstinatus. Ac tu,

Tu, quem consulere omnibus decebat

Nobis, quot sumus, hunc vides redire,

15

Vides, et patere, et nihil moveris.

O pectus scopulisque cautibusque

Multo durius et rigente ferro.

Hoc est, quod iuvenes boni senesque,

Sic me ament Superi, ferunt moleste;

20

Nec est quod videant minus libenter,

Pisis qui assidue negotiantur,

Ab illo fieri. Dolet misella,

Quod his, quem sibi civitas patronum et

Civem asciverat, hac profectione

25

Moesta atque omnia muta derelinquit.

Idque mehercule iure: namque cuncti

Hunc, qui proximus est peractus, annum

Viximus bene ac nimis beate.

Quare, si cupis ipse inire magnam

30

Laeli gratiam ab omnibus: precare,

Vrge, quod potes, ut recurrat ad nos

Quamprimum, omnibus omnium expetitus

Votis; quod facere ipse si negabit,

Et saevus volet hinc abesse, ruris

35

Tandem ut deliciis suis fruatur,

Et felix sibi vivat et beatus,

Tum tu, quo luat obstinationis

Poenas, des operam, ut iugum, quod ille

Villa suspicit e sua, quod alta

40

Horret abiete prominens et umbras

Frigentes iacit aestuante coelo,

Denudet ferus improba securi

Et vastet nemus omne Servianus.