Bargeo carmina 4, 12

12. AD MARIVM COLVMNAM

Quis nam carmina tam polita, quis nam

Versus tam lepidos et elegantes

Dictavit tibi, mi Columna? quis nam

Ostendit numeros modosque dulces,

5

Quorum vi fera corda leniendo

Esse iam nova crederere Siren?

Siren, quae mihi caeterisque furtim

Sensus afficeres et excitares

Cunctis laetitiisque gaudiisque.

10

Quis te, inquam, docuit? quis erudivit?

An Phoebus pater? an novem sorores?

An certe simul ille et illae, ut omnes

Scribenti tibi cederent poetae?

Sed, cuicui potes hunc referre cultum

15

Acceptum ingenii boni ac subacti,

Fac tu versiculos frequenter ad me

Mittas, quos animo auribusque in ipsis

Defigam penitus, diesque mecum

Et noctes repetens legensque, vitam

20

Degam perpetuo beatus omnem.