Bargeo carmina 4, 7

7. AD OCTAVIANVM NIGR. I.C.

Octavi Niger erudite iudex,

Iudex integer innocensque vitae,

Qui summa sapientia fideque,

Qua polles, hominum molestiores

5

Congressus dirimis secasque lites,

Bargaeus tibi gratus usque gates

Agit, non quia veritate causam

Praescriptoque magis, quam amore et ira

(Has partes quoniam tuetur omnis,

10

Qui vere bonus atque habetur atque est)

Iudicaveris ipse se secundum,

Sed quod mehercule diligenter omnem

Tuum impenderis anxius laborem,

Vt nosse potior suus ne forte

15

Adversarius esset, an, quod ille

Negabat, prior ipse possideret.

Litem nec facilem, nec explicatam.

Quod multis igitur solutus, in quas

Tricas inciderat, velut misella

20

Avis, retia cui tetendit auceps,

Tua nunc opera exiit: supremi

Iovis numina comprecatur, ut te

Dignum, tempus in omne qui supersis,

Servent incolumem diu ac beatum.