Argumentum
Assisii Subasique montis laudibus per apostrophen breviter decantatis, pestem gravissimam per Italiam grassantem poeta describit. Panthiaden Anachoritam consulunt matronae Assisiates, a quo edocentur Deum tandem esse placatum Virginis Matris intercessione ac precibus hominis cuiusdam Assisiatis, postea venerandi. Ac proinde monet Summo Numini grates pompa solemni esse referendas atque effigiem Divae Virginis pretioso velo (cuius formam praescribit) contegendam. Rogat interim Deum Franciscus urbesne an deserta loca incolere debeat. His illas esse praeferendas hominum salutis adiuvandae causa commonetur. Socios in varias orbis regiones delegat, ipse, assumpto socio, Tusciam peragrat et ubique Christo multas animas suis concionibus et exemplo vitae sanctioris lucratur.
Tu quoque magnanimo tellus generosa Subasis
Si nosses tunc quantus erat mox ille futurus
Et tibi quas laudes quantosque parabat honores,
Laeta duci laetisque animis gratata reverso,
5
Dulcisonos passim cantus thyasosque dedisses
Nec sacris pia thura focis nec adorea deessent
Liba aris laticumque sapor nec postibus altis
Florea templorum Peneaque serta negasses.
Sed iam solve animo tristemque age pectore curam
10
Pelle neque offensae tacitaeque iniuria laudis
Te moveat; nutu sic rem sortitus Olympi
Rex erat aetherei. Nam te meliora sub annis
Venturis (nec longe aberant) iam fata manebant.
Quippe erat ut quondam ductor maturior aevo
15
Cum foret, Etrusci linquens capita ardua saxi
Descendensque gravis summo de vertice montis
Et spoliis humeros inimicae stragis onustus;
(Non secus atque olim bellis iam Marte secundo
Pugnatis seu dum ipsa Getas,Parthosque fugaces,
20
Seu dum Arabum populos et odoriferos Nabathaeos
Insequeris dextraque potens contendis ad Indos,
Roma, tuos patres spectabas laeta reversos.),
Felices patriae notasque reviseret aedes
Inferretque tibi decora immortalia fama
25
Queis te olim insignem summis attolleret astris.
Tuque adeo ex illo, pater o simul alme Subase,
Supra Idam et Rhodopen Pindumque et Caucason altum
Fama effulgeres tantique insignis alumni
Nomine ventosos tractus et vertice nubes
30
Exsuperans, flavum caput alta ad sidera ferres.
Interea Ausoniae (seu dissona semina rerum
Excierant acres naturae ad praelia vires
Seu Stygiis superum spumis infecerat orbem
Tisiphone seu periuro cum sanguine poenas
35
Sic dare terrigenas divum Rex ipse iubebat)
Effera tempestas fines invaserat omnes
Et late inserpens corruptis undique caeli
Limitibus funesta lues et lethifer aer
Gentibus una aegris passim incubuere repente.
40
Iamque urbes altas, humiles iam livida pagos
Ruraque et incultos campos et sicubi densos
Pastorum saltus inter manus horrida suerat;
Obsedit tabes, crudelis saevit ubique
Iam vis dira mali, facibusque exaestuat atris.
45
Linquit ubique animas dulces plebs aegra trahitque
Corpora lapsa gemens nec ruris amoena nec umbrae
Altorum prosunt nemorum tacitive recessus
Tristibus auxilio subeunt, sude terga iuvencum
Dura premens valida stivaeque innixus arator
50
Inter opus subito, tabo correptus inerti
Occidit et longos incessat funere sulcos,
Saepe greges mediis armentaque bucera pratis
Pastores rapta linquunt cum luce cadentes.
Ecce autem sine more lares et moenia cives
55
Alta catervatim fugiunt non rura petentes,
Non virides campos nemorum aut genialia tempe,
At deserta locorum invisaque lustra requirunt.
Hi cava montanis sub rupibus antra ferarum
More ineunt; hi saxosi capita aspera montis
60
Obsedere; alii convalles strata per imas
Corpora subiiciunt astris nudoque sub axe
Rore hument ventis pulsantur et imbre madescunt.
Nec vero effugiunt duri miserabile fati
Exitium; nusquam non plurima mortis imago,
65
Nusquam non taeter nusquam non tabidus aer.
Laetitiae primum blandae ludique saluti
Esse adeo visi fuerantque; at protinus idem
Exitio subeunt quantoque impensius aegris
Indulgent animis genioque et corpora curis
70
Quo magis aegra fovent blandis, hoc acrius angit
Corrumpitque lues caeco praecordia tabo.
Inde ubi pernicies morbi sub corde resedit
Altius acta, gravis pectus quatit halitus aegrum,
Tum superaccensam faciem rubor igneus urit,
75
Igne ardent oculi, linguam tumor asperat horrens,
Quassa micant tremulis singultibus ilia, tetri
Naribus illuvies it foeda per ora cruoris,
Adspiceres papulis stellantia corpora nigris,
Sed moritura brevi et iam tum pallentia morte
80
Vicina, insequitur sudoris frigidus humor.
Haec tum prima mali simul et communia morbi
Lethiferi indicia; at causas ediscere longum,
Enarrare grave est et non tamen altius omnes
Abstrusae latuere locis, penitusqe repostae
85
Effugere oculos, numero comprendere sed fas
Quam multas certoque datur cognoscere visu.
An non lethiferis spirantes aestibus Austri
Ingenitis vulgo subdunt incendia fibris,
Aridaque immissis torrent praecordia flammis?
90
Quin etiam (horrendum visu!) sine more per agros
Strata, per umbrosos saltus perque avia passim
Corpora foeda leves vitiant paedoribus auras.
Fama quoque est (Stygiis qua non lethalior undis
Extulerat caput ulla lues) fontesque lacusque,
95
Vitreaque et saxis manantia flumina vivis,
Perque agros late vallesque meantia tabo
Nescio quo immisso puris mox desuper undis
Pocula vipereis temerata dedisse venenis.
Quid quod saepe anima luctante in limine vitae
100
Extremo, dum quis morientia lumina figit
Corpore in alterius, praecordia ad intima labem
Subdit foeda acies atque ossibus implicat ignem?
Hinc etiam infectos rabies (miserabile visu)
Et caeca exagitant furiae mentemque phrenesis
105
Dira ciet, qua saepe manus sibi mordicus ipsi
Divulsas inter duros trivere molares,
Heu, male tum quisquam servitum accesserit aegro.
Ergo absunt matres longe natique patresque
Longe frater abest, tanto haud se credit amicus
110
Exitio nec erat qua sese credere vellet
Spes ulla auxiliis spes ulla salutis, oborta
Vndique enim dirae nigra caligine mortis
Obtecti avertuntur opem, avertuntur et auras
Vitales luctuque atro gemituque fatiscunt.
115
Quid tum Phillyridae, quid rere Machaonis artes
Posse aut dictamnum panaceamve? Acrius ipsis
Nimirum officiunt primis frustraque petuntur
Montibus ex altis aut imis vallibus herbae.
Ergo adeo infaustae Romana per oppida gentes
120
Quantaecumque atris superant iam mortibus, acrem
Exercent gemitum et tristes sua funera lugent.
Desunt qui tumulos ponant quique ossibus urnas
Collectis statuant et carnine nomina signent.
Corpora vix terrae infodiunt, vix aggere pulvis
125
Additur exiguo circum, vix ultima dicunt
Verba, sed heu passim quam multa sub aetheris ora
Nuda iacent! Quis vulgus inops heu funere donet
Aut saltem quis humo tegat et de more recondat?
Horrent usque adeo viduatae civibus urbes,
130
Horrent templa deum squalentque sine ignibus arae
Desertaeque viae, fora, compita tecta silescunt.
Squalet ager, sata nulla virent, genialia torpent
Rura, silent pagi, pagorum exesa per agros
Armamenta iacent, operum quoque torpet agrestum
135
Cura laborque gravis passimque armenta gregesque,
Tondentes campos, nullo custode vagantur.
Praecipue vero deserta Subase colonis
Arva tua abductis squalent horretque sub alto
Vertice oliviferum latus; it Tritonia virgo
140
Humentes deiecta oculos collesque relictos,
Marcentesque oleas nec iam de more comantes
Luget et indomitos effundit pectore questus.
Sed iam laeta dies aderat mortalibus aegris
Qua Genitor divum et magni Regnator Olympi
145
Exitium infandum atque immania funera ab alto
Tandem hominum miserans crudelem averteret oris
Iam cladem Ausoniae et poenas compesceret atras.
Quis vero hanc veniam caelo deduxerit alto
Et Patris ultrices magni placaverit iras
150
Dicite caelicolae (non poscimus extera vobis)
Dicite! Res manet, exiguo sed murmure quondam
Nos docet et famae tenui ciet aura volatu.
Stat latere in medio flavi praerupta Subasi
Rupe silex alta devexi lumina Phoebi
155
Ignea prospectans subterque patentibus arvis
Fronte minans celsa gressuque haud trita frequenti.
Huic veteres saxo iam primis nomen ab annis
Indigenae fecere Rubro servantque minores.
Hic spelunca fuit tum dorso subdita montis,
160
Ora aditus cui caeca altoque haud pervia Phoebo,
Sed tantum occidui sero lustrata rubore.
Ante fores modicas antri iacet area parvi
Vestibuli quam sublustris tremulisque coruscans
Scaena umbris circum ilicibus frondentibus ambit.
165
Non strepit hic aer, non turbine concitus atro
Miscetur, non insurgunt ad praelia Cauri.
Quale nemus crescit dum quis geniale fluenti
Excoluit littus seu collem implevit amoenum
Arboribus laetis laurum Parnassida primam
170
Figens, tum Paphias myrtos nigramque cupressum,
Nec non auricomas lauros, tua robora. Mede,
Per longos hederas dans tandem inserpere truncos;
Talia protentis pariterque hinc inde reductis
Fert humeris antro saxum tutamina Rubrum
175
Et circum arboribus laeto simul ordine iunctis,
Vestibulum ohnubit sacrum genialibus umbris.
Ergo hic non sedes dirarum foeda volucrum,
Non immunda feris statio catulisque ferarum,
Non gemit informis ferali carmine bubo,
180
Non quicquam obscenum nil denique trux, nihil atrum,
Sed tantum aetherei plausus sacrique canores
Assultant circum et dulces sub frondibus alte
Arboreis resonant voces et carmina divum.
Quippe hic Aligeris caeli (si credere dictis
185
Agrestum fas est) choreis gratissima sedes.
Nam credunt sese alarum narrantque per auras
Et vidisse umbras celeresque audisse volatus.
Ex illo indigenae saxum terroribus et iam
Relligione sacrum, sese expavisse fatentur.
190
Quo vero haec tandem cui rara insuetaque divum
Munera, cui mitis laeta indulgentia caeli
Ingeniumque loci placidum rupisque benigna
Stat facies? Nempe id non tu fortuna procaci
Das nutu aut temere alta suo sine sidere moles
195
Exsurgit, sed Rex superum bonus ipse colono
Venturo quondam sub rupe paraverat antrum.
Panthiadae vatis nimirum in sede quieta
Hospitium felix. Ergo insons labis et expers
Ille dies agit hic vitioque excelsior omni
200
Exemptusque animum fatis rebusque caducis
Spemque metumque domat curisque e pectore magno
Impuris longe eiectis, mens ignea tuta
Arce sedet, verum cernens atque otia captans,
Qualia mox prima nascentis origine mundi,
205
Aurea gens nemoris carpsit (brevis hora) sub umbra
Auricomi stabulans et adhuc ignara malorum.
Denique in ambiguis hic rite Subasides omnes
Concursu gentes poscunt responsa frequenti,
Ille canens trepidis divina oracula pandit.
210
At vero Ausonias pestis dum cladibus oras
Foeda comest sparsisque furens et hiantibus hydris
Tisiphone infelix agit atra per oppida morbos
Infandosque obitus et funera miscet ubique;
Panthiades sacri custos sanctissimus antri,
215
Alta tenens summae pacataque culmina rupis,
Nunc prece, nunc tristi gemitu lacrymisque profusis
Compellat crebrisque vocat pia numina votis.
Tentat et ultrices detur mollire precando
Si qua iras superum veniamque exposcere terris.
220
Ad quem suppliciter de more Subasides urbe
Effusae properant matres ac tristia palmis
Pectora tundentes ululatuque aethera diro
Complentes scandunt flavum longo ordine montem.
Iamque aderant iamque adstabant radicibus imis
225
Rupis faticanae: quibus alto e vertice saxi
Divinus sacro vates excitus ab antro,
Continuo laetum dat sese ac talibus infit:
"Parcite moerentes luctu, iam parcite matres.
Vlta deos spretasque aras satis ulta deorum
230
Nimirum funesta lues; iam prorsus ubique
Supplicii exhaustum satis est, satis ora superque
Ausonis acta malis, poenasque expendit acerbas.
Nunc Pater omnipotens (audivi, his auribus hausi)
Despiciens terras mulctatas cladibus atris
235
Atque animo miserans viduatas civibus urbes »
Haec secum ipse dolens, alto sub corde loquutus:
"O regio infausta, umquamne eripiere nefandis
Casibus? O nimium diris exercita fatis
Totque malis adeo vexata, tot excita poenis,
240
Tene decet sperare manu iam posse levari
Humana? Dabiturne tibi has evadere clades
Mortali auxilio? An superum magis aethere ab alto
Fessa ciebis opem lachrymisque humilique precatu
Rebus in afflictis divos pulsabis ad aras?
245
O vos caelicolae, o tandem miseresce labantis
Heu Latii nostrorum aliquis tutare vademque
Te mihi dede volens et fulmina saeva reponam."
Sic breviter secum Genitor, cui Filius ultro
Adstitit et contra haec non importuna Parenti.
250
"O Genitor (mitto innumeros, tua robora, coetus
Alituum adscitosque astris de gente colonos
Mortali et superum donatos sedibus altis)
En mea cui nostri proceres cui sidera parent,
Maxima cui late solido de marmore templa
255
Mille gerit tellus, cui sustinet aurea mille;
Cuius et ingenti de nomine sacra colentes
Innumeri delubra chori simul ordine festos
Instituere dies cumulantque altaria donis,
Mater adest. Ecquid tutela potentior usquam est?
260
Hanc metuunt tristes regni illaetabilis umbrae,
Hanc dum saevit hyems, dum fluctibus aequora canent,
Dum cava discerpunt obnixi nubila venti,
Audit et aequato sternit freta marmore Nereus
Vndarumque minas frangit tumidasque procellas.
265
Scilicet haud potis haec tantis obstare ruinis?
Non haec Ausonias valide tutabitur oras?
Praeterea, oranti quem tu Pater annuis olim
Saepe mihi monstrasque aeterna mente futurum,
Quemque adeo similem nostra haec mihi signa paremque
270
Dum proceres dictis equidem solabar amicis
Nostros, venturum promisi saepius ultro.
En vigil arcano noctesque diesque sub antro
Indulget gemitu, fletu large irrigat ora;
Multa orans divos, onerans multa aethera votis
275
Supplicibus precibusque piis, avertere si qua
Finibus Ausoniis dirae contagia pestis
Irarumque aestus valeat lenire tuarum.
Da Genitor, da quod petit hic, da protinus optat
Quod mea cara Parens, da quod meruisse lacertos
280
Hos tunc ipse dabas, cum me altus ad aethera malus
Conspectum populis tulit atque invexit Olympo."
Filius haec, contra Genitor cui totus inhaerens,
Mox totum sese cum tota immiscuit aura
Osculaque alta ferens, alto sic intulit ore:
285
"Nate, quid hoc precibus tantis onerare necesse est?
An ne quod ipse petis, non tu praestare roganti
Nate queas? Maiora potes quam quae exigis aut quid
Quod nequeas usquam est? Tibi enim tibi maximus aether
Paret ovans cumque ingenti te sidera mundo
290
Auctorem dominumque suum famulantia norunt.
Quare agedum, seu te Genitrix Reginaque divum
Inclyta, ductoris seu iam spectanda futuri
Aurea signa movent; modo Nate petentibus illis
Da veniam, indulge, da: sint rata munera faxo
295
Per te equidem quaecumque hominum gens aegra capessat."
Haec fatus, tunc excipiens sic Filius almam
Compellat Matrem atque his vocibus excitat ultro:
"O Genitrix agedum (quando haec te cura reposcit)
Tu gentes quascumque meo de nomine dictas,
300
Sive sub extremo quantumlibet axe repostas,
Seu mediis pressas zonis alit ubere magno
Terra parens, tutare tuo Dea numine sancto.
Praecipue vero Ausonias modo respice ad oras!
Pelle luem, preme Diva nefas, compesce cruentos
305
Illic Tisiphone quos nunc agit effera morbos.
Quippe una, o Mater, tu contra ire obvia monstris
Tartareis impune vales, tu fumea quassas
Eumenidum tela una potens anguemque superbum
Deicis, una anguis superas lethale venenum.
310
Nec te ullam in faciem versus deterruit unquam
Qui mare Cerbereis et terras inficit auris
Quique ignes summo astrorum deiecit Olympo.
Sed te horret Phlegeton, te formidabilis Orcus.
Nomine et ipse tuo rex infelicis Averni
315
Mox tremit audito et caecis se condit in umbris.
Ergo age Diva tuos dextro pede vise clientes."
Audiit extemplo Genitrix pulcherrima Natum,
Dulce oculos deiecta suum et pia dicta capessit.
Haec modo siderea divum Pater optimus aula
320
Consilia humanis prudens de rebus habebat.
At postquam Virgo Regis divina potentis
Audivit iussa (o Matres, vidi ipse, notavi
Accepique sonos mente exultantiaque astra
Mox circum adspexi) laetos contorsit ad imas
325
Laeta oculos terras et inexsaturabile monstri
Tartarei indignans odium execransque venenum
Invidiae et primae gentis miserabile secum
Excidium repetens animo, festina gementi
Destinat auxiliis Latio succurrere et Orci
330
Quamprimum aethereis fera monstra avertere ab oris.
Insuper accipite haec: vestro de sanguine cretus
Vir latet haud longe vobisque ignotus et ultro
Deiectusque humilisque piosque in pectore mores
Asservans, quem dehinc (medii brevis hora) sub auras
335
Tollentem caput et fama super aethera notum
Adspicietis et o vobis quae gloria surget!
Moenia qui circum vestra haec tunc laudis honores
Attollent sese, vicina per oppida clarum
Cum primum fulgere viri et crebrescere nomen
340
Incipiet! Quin, o Matres (me nunc agit aurae,
Credite, agit vigor aethereae) mox ille ubi fine
Defunctus superas laetus conscenderit arces,
Conciliisque deum adscitus nitida astra tenebit,
Assuescet votis hominum precibusque vocari
345
Fulgebitque ingens sidus mortalibus aegris.
Ergo hic praeruptae secreto rupis in antro
Nunc latitans, gemitu tristis supplexque profususque
Assidua cum voce vocat pulsatque supremos
Caelicolas terrisque infandam expellere cladem
350
Contendit iamque aethereus Pater adspicit illum
Mitior orantique offert placabile pectus.
Hic viri, hic (audistis) quem pridem Filius orans
Ipse sibi assimilem sua signa ducemque futurum
Invictum cecinit supremoque obtulit ultro
355
Obiecitque Patri, hic caecis erroribus actis,
Gentibus auxilio venit et quos decolor aetas
Infecit mores rursum excolet ore manuque
Componetque novos ritus vitaeque salubres
Ostendet leges atque ad meliora reducet
360
Degeneres populos felicia saecula condens.
Sed iam ne (moneo) vos hunc modo quaerite, neve
Illius ante diem libeat cognoscere cultum.
Tempus erit (brevis hora) ferens cum splendida signis
Auricomis membra atque astris ardentia quinis,
365
Aurorae fines extremaque litora Calpes
Nomine percurret claro et lustrabit utrosque
Aethiopas!: quin vester ad huc inglorius atque
Vix Latio auditus sola iam voce Subasus,
Supra Idam et geminum Parnassum et culmen Olympi,
370
Supra Haemum et Rhodopen Taurumque et Caucason altum
Nomen inexhaustum feret et caput inseret astris.
Nunc vero sat scire olim quae gaudia vobis,
Quae sors fata dabit, bona quae Pater altus Olympo
Demittet terris, quibus et vir protinus oras
375
Exitiis Italas et moenia vestra levabit.
Interea his quae dicam animos adhibete paratos
Consiliisque meis Matres parete volentes.
Ite negata diu et more intermissa profano
Reddite liba aris neglectaque sacra frequentes
380
Ite, novate Deum templisque reponite honores!
Instaurate pios ritus et ad aethera palmis
Sublatis pulsate deos divumque supremum
Voce ciete Patrem totisque in vota vocatis
Caelicolum cuneis, onerate altaria donis.
385
Iam vero quo tantarum certo ordine rerum
Successus fortuna regat, vos cogite primum
Virgineos coetus matronarumque catervas
Solemnesque die sacrata ducite pompas,
Limina sancta Deum celebri de more terentes.
390
Praecipue vero ante alios vos munera poscit
Siderei Regina poli, primam illius auram
Implorate animis donisque orate potentem?
Tum pueri, scelerum gens expers, inscia culpae
Atque ignara animi fraudum et purissima corda
395
Linigeri vobis procedant ordine longo.
Et magnae incensas Divae sistantur ad aras,
Rite ubi carminibus sacros puerilibus ortus
Caelestis dicant Regis Matrisque verendos
Intactae partus illibatumque pudorem.
400
Vos parte ex alia non aspernabile pepli
Egregii, moneo, quamprimum intexite velo
Arte laboratum simul ostro dives et auro,
Donum ingens superum Dominae caelique potenti
Reginae et pulchrum simulacro tegmen eburno.
405
Principio magnae texto formetur imago
Viva Deae, cui deinde hominum divumque Repertor
Irarum exardens aestu dextraque corusca
Fulmina demittens terris et turbine sontes
Mortales caeco involvens, super arduus instet,
410
Incumbatque minans et iam dispendia gentis
Vrgens humanae Pyrrheos advocet imbres.
Tum Regina potens nequicquam territa Patrem
Leniat ardentisque animi demulceat aestus
Protentisque ulnis et passae tegmine pallae
415
Mortalem excipiat gentem et tutetur eandem;
Postremo heroem patrium velaminis ora
Ima gerat quem gnara manus circumdet amictu
Horrenti, dehinc perfossum thoraca pedesque
Insignemque notis palmas rutilantibus auro
420
Passaque sidereo tendentem brachia caelo
Effingat magnumque Patrem simul exorantem.
Hoc ebur o matres tandem velamine sacrum
Induite, his grates Divae persolvite donis ».
Haec ubi supremo vates e vertice saxi
425
Praecinuit monitisque accendit pectora matrum
Tristia lugentum siluit notumque sub antrum
Surripiens sese levis aversusque recepit
Ancipites animis linquens ac multa parantes
Dicere; nec coram sese deinde obtulit ultra.
430
Illae autem pavidae (neque enim rerum omnibus ordo
Notus erat nec femineis sub cordibus alte
Haerebant adeo divini carmina vatis)
Diversa inter se variis evolvere votis
Consilia. Hae vatem rursum tentare rogatu
435
Sollicito monitusque addiscere pressius optant.
Ast aliae:" Quid rursus eum compellere oportet
Edere, quae dictis iam fata exsolvit apertis?
Quid monitus vobis, quid lucis egere videntur
Iussa? Diem sat scire iubet quo ducere pompas
440
Solemnes ferrique sacris pia munera templis.
Pars (cupere ut semper nova, semper femina suevit
Irruere in vetitum) quin nos sub rupe latentem
Montis - ait - patrium heroem qui voce potenti
Iratos placat superos magnumque Tonantem
445
Conciliat terris et certo foedere iungit,
Quaerimus eque antris abductum sistimus aris?
Quaeramus, quippe ambages obscuraque Vatis
Divini verba exsolvet mox ille repertus,
Ille dabit vires animis operumque labori
450
Consiliis aderit simul auxilioque iuvabit ».
Has lites querulae miscent diversaque matres
Consilia haec simul inculcant et inania surdis
Dicta notis fundunt et nubibus irrita mandant.
Non secus agrestum puerorum in margine ripae
455
Flumineae collecta manus qui ponere ludos
Contendunt strepit altercans certatque diuque
Dissidet, inventum praefert dum quisque probatque
Voce manuque suum et primo dignatur honore.
Hic numero ex omni Cumeae virginis una
460
Aequa annis iamque ostendens Cisseida canis
Eustorge multa indulgens Tritonia Pallas
Fecerat insignem quam lingua atque arte decora
Ingeniumque sagax dederat media adstitit ultro,
Talibus inde instans monitis sic orsa loquuta est.
465
"Desinite o matres tandem vexare tumultu
Discordes animos et quae modo pectore vates
Fatidico cecinit (longe mora segnis abesto)
Explete, haec equidem non expectare paratum
Ancipitem responsa reor: divina monemur
470
Qua vox non hominis tantum, mihi credite matres;
Et sonus et vultus color et (si rite notastis)
Fulgor in ore sedens et scintillantibus aequa
Lux astris afflansque oculos et spiritus ardens
Hoc vobis monstrare queunt. Ergo ite sacrandum
475
Donum Reginae confestim ordiminor, aurum
Fundite quaeque volens scelus hoc in munere tanto
Parcere divitiis, equidem haud postrema labori
Dona feram, nec si totas, quarum mihi summus
(Scitis enim) proventus opes venerabile donum
480
Deposcat, moveant animum dispendia rerum.
Addo (manus neque enim, quamquam mihi frigidus aevo
Iam tum sanguis hebet, nostras dea Cecropis horret)
Artis opem et si qua ingenii solertia nostri est,
Vltro aderit me prima operi (ne spernite) sacro
485
Addico, vos certatim conferte frequentes
Munera, Reginae meritos ponamus honores,
Qua pompis sacranda dies ne quaerite, Virgo
Deliget, ostendet certam propriamque dicabit."
Haec illa, at matrum coetus simul omnis eodem
490
Assensu fremit et dictis ore annuit uno.
Tum sedes patrias laetae celeresque revisunt
Intentaeque animas operi dextrasque labori
Festinant reditum. Vix alta ad moenia ventum
Vrbis erat, cum fervet opus, cum rite coactum
495
Quicquid gemmarum patrius, longa aequora mensus
Institor Eois pridem vectarat ab oris.
Quaeritur et multo fucatum murice velum
Sidoniosque alte quod iam bis senserit aestus,
Non gregis e niveo balantis vellere textum
500
Stamine sed tenui Serum de messe petito.
Nec minus igne crepant sensimque liquantur arenae
Herme tuae lentosque Phrygum tenuantur in usus.
Hic vero hortatu matrum lectissima turba,
Virginea tantum bissenae e plebe puellae
505
Sistuntur medio coramque adstare iubentur.
Omnes carbaseis velatae corpora pallis
Omnes in morem nodosos tempora circum
Intortae crines et vinctae retibus aureis,
Omnes edoctas a Pallade credere posses.
510
Virginibus sed mox delectis insuper una
Eustorge longaeva datur qua rite magistra
Omnis eat labor atque operi labor addat honorem.
Ergo omnes curas sortitae protinus adsunt,
Ordine quaeque suam et calathis de more paratis
515
Accingunt sese atque aequatis partibus instant.
Tum vero primum in medio velaminis ampli
Reginam divum curae est formare potentem,
Argenti niveo obtentu quam mollis obumbrant,
Huic et Erythraeis fulgor quaesitus ab undis,
520
Maeandro extremas duplici circumligat oras.
Olli tum digitus gemmarum ardore nitentes
Purpureo incendunt, sacri diadematis altum
Fulgore irradians orbis cava tempora circum
Aureus et vario stellantes ordine gemmae
525
Suggestum attollunt capiti spectabile tegmen.
Hic irata super magni Genitoris imago
Imminet aereo tractu sublimis et atris
Exercens poenis gentes et fulmine quassans.
Reginae extemplo precibus quem pectoris aestus
530
Pacatum ardentes et inermem fulmine dextram,
Cernere erat tanta est Divae vis, tanta potestas!
Addunt heroem postremi insigne laboris,
Et patriae ignotas pingunt in margine veli
Extremo laudes, hunc primum horrentis amictu
535
Tegminis obnubunt, cruda reste ilia cingunt.
Transfodiunt ille palmas thoraca pedesque
Sanguineoque notant stellantia vulnera cocco
Incenduntque comis circumradiantibus aureis.
Quales mane rosae primo sub sole rubescunt
540
Purpureive inter ceu narcissos hyacinti
Sive coma rutilant quali modo Pleiades ortae.
Ille autem aethereo Patri fulgentia tendit
Brachia nec surdas precibus diverberat aures.
Tandem operis iam finis erat pulchrisque nitescens
545
Stabat imaginibus textum mirabile pepli
Atque una lux certa aderat, qua laeta frequentes
Sacra agerent matres donisque ingentibus aras
Thuricremas struerent et iam simul ordine longo
Solemnes magnae sacra ad donaria Divae
550
Tendebant pompae promissaque dona ferebant.
Ibant linigeri pueri innuptaeque puellae,
Ibant longaevae matres, sed passibus aegris,
Nituntur tamen et lente comitantur euntes
Donec succedant sacratae postibus aedis.
555
Tum precibus Dominam primo de limine adorant
Supplicibus magnoque vocant clamore potentem:
"Adspice nos Latiumque gemens populosque cadentes
Siderei Regina poli miseresce tuorum,
Et cladem infandam nostris, potes, excute ab oris!
560
Hesperiae defende mala extremoque sub axe
Pulsa gemant Helices Rhodopesque in vallibus errent."
Haec et plura sacris dant voce Subasides aris
Affusae matres, puerum chorus assonat altis
Cantibus, interea Divae simulacra potentis
565
Ornat virgineus pepli velamine coetus.
Et iam finis erat votis, rebusque solutis
Divinis hilaresque nurus puerique micantes
E templo sese referunt. At laetus Etrusci
Franciscus tunc arva soli longinqua tenebat.
570
Namque Subasaeo pernox modo conditus antro,
Orarat veniam et divum responsa frequenti
Voce implorarat: "O magni rector Olympi,
Da precor haud dubiis, da nunc cognoscere signis
Quae me fata premant simul et da scire pericla
575
Per quae me ire iubes olim daque insuper anceps
Insertusque animus sese quibus implicet orsis
Nosse quibusque haerens studiis operetur et instet.
Tu tandem regere incoeptam quo iam ordine vitam
Evaleam, monstra Genitor bone certa voluntas
580
Sit tua mi nemora an ne velis penitusque repostos
Secessus petere et me dura per avia, solis
Ardentes aestus et scintillantia noctis
Lumina rorantesque umbras vitare sub antris
Moenia seu iubeas colere atque invisere gentes
585
Auxilioque iuvare pias et ad ardua segnes
Praemia virtutum stimulis impellere mentes;
Perque agros vicosque et clara per oppida nati
Magna tui canere eloquio mandata frequenti
Effraenosque sacris animos effingere dictis.
590
Haec nunc affatu Genitor tonitruve sinistro
Pande, oro, ignarumque doce et me dirige euntem".
Talibus orabat summotae rupis in antro
Franciscus. Divum interpres pulcherrimus Ales
Improviso aderat caelo demissus ab alto,
595
Orantemque virum caelesti voce monebat:
"Ne quod es ipse tibi tantum debere tuoque
Rere animo. Quando orta suus labor usus et ordo
Cuncta vocat, certis sors quaeque obnoxia rerum
Servitii, servit quicquid vada caerula sulcat;
600
Quicquid alit tellus, magnum fert quicquid inane
Aetherei nec summa poli plaga volvitur expers
Servitii, astrorum cursu data iussa citato
Expediunt ignes, generis quid munia nostri
Enumerem, quantos caelum nos poscat in usus,
605
Quanta homines terris tutandi cura fatiget?
Hinc agedum rerum Sator optimus ire labores
Te quoque per magnos iubet et te destinat orbi
Navifragoque mari sidus spectabile donat.
Nimirum auxilio quondam mortalibus aegris
610
Ipse venis; tu dux linguaque manuque potenti
Invictisque animis collapsam restitues rem."
Sic monet et monitum linquens se miscuit aurae.
Hic heros primum subita formidine mentem
Perculsus stupuit tacitoque immobilis haesit
615
Obtutu, sed caelestis levis umbra volatus
Divinique oris decor et vox certa loquentis
Alitis aetherei cunctanti protinus omnem
Excussere metum et placidae lux reddita menti est.
Tum vero attollens animos et plena sub imo
620
Pectore vota fovens laeto sic ore sequutus
Alloquitur fugientem et supplex voce precatur:
"Quisquis es, o certe magni decus Ales Olympi,
Seu te qua divum Patris ardua regia summi
Panditur inque sinus immensos funditur aether,
625
Sedibus auricomis felicia tecta locatum
Excipiunt, seu sub certo tenet orbe morantem
Te sidus vigilique hominum statione tueris
Infelix genus et miserans fata aspera fulges;
Dexter ades coeptisque fave et rege numine fausto
630
Nostrum opus! En tua dicta volens animoque sequaci
Accipio. Mandata Patris qua me pia ducunt
Sponte sequor, tantum ipse iuves atque ore sereno
Adspice me placidusque veni et dux praevius esto."
His orat dictis orantique assonat antrum,
635
Tum vero exsurgens confestim accersit amicos
Bissenos vocemque refert et verba monentis
Alitis ut vitae duros instare labores
Nuntiet, utque Parens divum Rectorque supremus
Vrbesque et vicos populosque invisere mandet
640
Auxilioque iuvare homines operumque labore.
Exsultant socii et iussis parere frequentes
Festinant verbisque piis atque indice patris
Lustrati mox ire parant mandataque Regis
Aetherei populis late deferre per orbem.
645
Tum vero in senas partes diducitur aequas
Tota cohors quae deinde (morae breve tempus) eundi
Quo quamque urget amor diductae iter ocius omnes
Corripiunt acresque patrem montemque relinquunt.
Egressi diversa petunt tractusque peragrant
650
Ignotos. Hi monticolas atque ardua laeti
Castella invisunt agrestumque aspera dictis
Demulcent corda et monitis caelestibus implent.
Hi lustrant humiles pagos, hi clara frequentant
Moenia et ingentes populos laeto ore salutant.
655
Idem omnes tamen ardor agit, simul omnibus instat
Cura eadem, virtutis iter mortalibus aegris
Monstrare et sese quam celso diva receptet
Vertice, quam niveo cultu sese arduus olli
Iungat honor comitem quam laeto gloria vultu
660
Felices nimium gentes nimiumque beatae,
Felices positaeque astris felicibus urbes,
Queis oratores tales felicia quondam
Pacis dona ferant et nuntia verba salutis.
Extra bissenos comites erat insuper unus
665
Fatalemque extra numerum (dixere Lyaenon).
Hunc forte errantem et solum avia tunc lustrantem
Montana aggreditur pater atque his increpat orsis:
"Quid tu age dic hodie nemora inter densa, Lyaene,
Longa animo solus vacuo teris otia, nec te
670
Quae nunc sollicitat nostros duroque labore
Exercet socios movet ardua cura? Quid unus
Expers divini monitus expersque laboris
Quaesiti tandemque Deo monstrante reperti?
Eia animum hic effer caeloque attolle iacentem.
675
Te nunc meque labor vocat unus, idem expetit ambos
Nos opus! I mox, i celer ardua res premit, ingens
Imperium exercet, labor instat iterque malignum".
Talibus urgebat dictis pater ipse Lyaenon
Increpitans atque ex illo sibi foedere magno
680
Iunxit eum comitemque aeterno adscivit amore.
Tum primum admisit rerumque operumque suorum
Praecipuum testem quaesitoremque sagacem
Arcanumque animi accepit mentisque profundae.
Qui cum etiam curam primam tunc ordine, qui cum
685
Tum primum partitur iter primumque laborem
Et tandem patrio simul excessere Subaso.
Ergo dum tristes clamoribus alta frequentant
Matres templa piis Franciscus Tybridis undas
Trans pater evectus fido comitante Lyaeno
690
Finibus errabat Tuscis, qua milite Poeno
Dum vincente acies caderent gemerentque Latinae,
Ingeminans atras lachrymas Thrasymenus amaro
Intumuit luctu Romanaque vulnera lymphis
Sanguineis lavit, tristes latuere sub imo
695
Gurgite Nadiades gemitusque dedere profundos.
Forte dies aderat mensis quae rite calendas
Florentis laetas aperit sertisque coronat
Muneribusque aris instructis annua Regis
Siderei geminos proceres deducit Olympo.
700
Quippe hanc heroes divini iussa magistri
Dum laeti subeunt effuso sanguine claram
Morte obita fecere simul, caeloque sacrarunt,
Hinc et Tyrrhenas fulgebat crebra per oras;
Praecipue Tarcontis agros Coritique ruinas
705
Qua veteres Clusique lares gens Lyda frequentat.
His tum compertis animo exsultavit et ore
Infremuit laetum pater atque ita voce Lyaenon
Aggreditur: "Nos ergo hodie sors improba tantae
Laetitiae dabit expertes, tantum malus error
710
Nos hodie abducens sacris arcebit ab aris?
Di nobis meliora velint proceresque gemelli
Hanc laetam dent ire diem, sed iam tum age segnes
Rumpe moras agedum festas properemus ad aras.
Non iter avertit durum, non flexa viarum
715
Distinet ambages rutiloque Hyperionis ortu.
Nunc primum effulgent enitunturque recentes
Sub luce auricoma biiuges: imo adspice tecta
(Nempe errabundis simul ignarisque locorum
Iam tum improviso vetus urbs ostenderat altos
720
Aretium muros seseque obiecerat illis)
Ardua, non procul aufugiunt nec tramite longo
Iam distant, breviter visa sistemur in urbe.
Perge modo, haud vanam pars haec nos prima diei
Ad curam accersit. Non hic labor irritus ibit,
725
Nostra haec successus non deseret orsa petitus".
Haec ille effatus, gressus aequante Lyaeno,
Festinabat et una urbem portamque subibant.
Ventum erat ad magni fulgentia limina templi.
Pronus uterque cadit veniamque altaria circum
730
Exorat divosque ciet per vota gemellos.
Interea rebus divinis rite peractis,
Stant nivei sine voce chori purusque sacerdos
Igne vaporatas vigili donisque Sabaeis
Lustrata in morem iam plebe reliquerat aras.
735
Fit strepitus, passim coeuntque fremuntque coronae
Laetantis vulgi serpitque per aethera clamor
Paulatim. Hic Heros (fandi sese obtulit ultro
Copia) suggestum stantem ac de more paratum
Forte operi, scandens oculis unde eminus omnes
740
Et legere adversos coetus et moscere posset
Infit, eum extemplo populus circum ambiit omnis:
"O proceres, atavis gens nobilis, o bona pubes,
Vota hodie superum qui solvitis annua Regi
Et geminis meritos laeti instauratis honores
745
Sacratumque diem geminorum nomine ritu
Perpetuo colitis priscorum atque ordine pompas
Solemnes agitis struitisque altaria donis!
Ne pigeat, ne quaeso, animos adhibere quietos
Atque aures nostris dictis praebere parumper
750
Arrectas, breviter pro vobis reque tuenda
Vestrae urbis dum pauca loquar, dum moenibus altis
Praesidia adiiciens et propugnacula iungens
Tutarique domos longeque arcere furentem
Vos hostem edoceam et sedes servare quietas.
755
En fragilem aequoreis audet dare navita puppim
Fluctibus et fremitus tempestatesque sonoras
Vndarum premit atque insanos despicit euros
Eoas ut quaerat opes et littora Rubri
Diripiat maris et fulgoribus exuat Indos
760
Gemmarumque decus patrias convectet ad oras.
En iuvat agricolas duros perferre labores,
Nec dum bruma horret borea glacieque nivali,
Nec dum findit agros ardenti Sirius astro,
Lenit arator opus durum somnive quiete
765
Excubias molli et curas demulcet agrestes,
Luce sed obnixus terram insectatur inertem,
Exercens rastris et adunco vomere glebas.
Contra autem incusat damnatque silentia noctis
Importuna operi saevoque inimica labori,
770
Nec non increpitans lentis irascitur astris.
Tantus amor messis, tantis vacua horrea curis
Sollicitant animos. Is demum agit ardor habendi!
Iam vero huc oculos celeresque advertite mentes
In partem adversam discriminaque horrida passim
775
Armorum et grave Martis opus saevosque labores
Adspicite, o proceres! Non formidabilis amens
Bellorum fremitus? Non vis funestaque ferri
Exhorrenda acies, dirarum immania caedum
Instrumenta? An non incendia furta Rapinaeque
780
Et fraudum ambages caecae insidiaeque latentes
Exterrere queunt animos? Memoremne cruenti
Vt vulgo interitus et plurima mortis imago
Lugubrisque dolor scissoque insanus amictu,
Et lacrymae et gemitus bellum comitantur amari?
785
Vt saepe in cineres clarae cum moenibus altis
Consedere urbes, crebro ut cecidere superbi
Marte sub infando reges populique feroces?
Et tamen ecce audet passim haec discrimina obire
Gens hominum, gens quippe amens, gens indiga mentis
790
Consiliique expers et dulcis prodiga vitae,
Dum petit infandum pretium tristisque coronae
Sanguineum decus et funestae laudis honorem.
Contra autem (o pravae mentes, o caeca furentum
Corda hominum) quid nos aversis munera divum
795
Certa animis ultro abnuimus? Sic laeva sequentes
Consilia irruimus vetitum oblitique supremi
Hospitii patriaeque domus unde ignea nobis
Vis animi quo nos durum ac miserabile mensos
Exilium magni revocant tecta aurea caeli
800
Quaerimus externas sedes alienaque regna?
Felices o nimirum et felicibus astris
Exortos quoscumque vehit levis ardor ad auras
Vsque adeo excelsas, donec sua noscere possint
Gaudia quaeque illis servat bona Rector Olympi.
805
His neque vipereis ultra mentita venenis,
Imbuet incautas mentes animosque voluptas.
Non captos fortuna bonis servire caducis,
Ambiguas non coget opes optare, sed ultro
Degeneres hominum curas et inania vulgi
810
Gaudia vesani iam deridere parati
Exemptique malis vitiis et casibus extra
Errores, extra spem turpem extraque timorem
Securi divum tantum otia laeta capessent.
Quare agite o tandem cives, tuque inclyta pubes
815
Eximite ignavis torporem cordibus atrum,
Et magno exutas mentes attollite caelo
Vnde animis genus, unde hominum spes certa salutis.
Blanda voluptatis captivo vincula collo
Proiicite! Ah, moneo, longe defendite vestris
820
Pectoribus caecos ignes et foedera turpis
Rumpite amicitiae neu felle venefica vobis
Vipereo inficiat mentes et fascinet atris
Vocibus aethereos sensus! Iam carmina posthac
Colchica non segnes surda aversaminor aure.
825
Linquite Circaeae quamprimum linquite terrae
Crudele hospitium, miscens ubi dira venenis
Pocula tartareis et sacro murmure adurens
Vos hominum ex pulchra facie illaudata voluptas
Induit in vultus et lurida terga ferarum.
830
Ecce autem (neque enim tantum marcentia turpis
Dona voluptatis fucataque gaudia dictis
Acribus impetere immanesque ostendere fraudes
Fert animus) contra sese gerit obvia virtus.
Quanta olim invictos heroas ad astra vocabat
835
Dum rata praesidibus tumidis saevisque tyrannis
Intrepidi responsa darent mandataque Regis
Ardua siderei divina voce tonarent
Spernentesque minas regum, simul obvia ferrent
Suppliciis ultro et vibratis pectora telis.
840
Hanc ego (divinos quoniam sibi poscit honores)
Ne dictis efferre queam, ne laudibus aequem
Obstat iners animus gelidusque in pectore sanguis
Et tamen haud dubitem custodem moenibus illam
Addere nunc vestris servatricemque potentem.
845
Praeside non hac vos fremitus subitosque tumultus
Bellorum, non incursus saevasque rapinas,
Non dira excidia aut clades horrebitis atras.
Omnis Hyperboream furor, impetus omnis ad Arcton
Hinc pulsus fremet extremoque sub orbe gemiscet.
850
Quin etiam atra fames Scythiae deserta nivosae
Caucasiasque domos repetet notisque sub antris
Condita saxososque tenens et frigore campos
Exustos vanas captabit hiatibus auras.
At vos certa quies et laetae munera pacis
855
Securos tranquilla manent. Non messibus aegros
Vltra infida Ceres vacuis eludet agrestes,
Frugiferis sed terra parens redimita coronis
Attollet late florentes vivida vultus.
Immo agite o cives, o plebs, ne credite quaeso
860
Fortuitas tantum nutu virtutis agi res
Donarique manu divae mortalibus aegris
Divitias solas terrenaque praemia ferri.
Nimirum illa adeo curam hanc haud pectore versat,
Nec tam deiecti laetatur nomine regni,
865
Sed levis astra petit cursu sedesque supremas
Alta colit, vocat unde hominum laetissima coetus
Et magni ad celsas arces invitat Olympi.
Quippe fores sedet ad nitidas fidissima caeli
Portarum custos venientesque accipit ultro
870
Felices animas clarisque interserit astris
Transcribitque piis choreis magnaeque quieti.
Interea Divae sacra vos ne linquite signa
Neve horrete acres quos obicit ipsa labores.
Tuque adeo o pubes animos attolle nec ultra
875
Descisce a Divae castris, ne verte fugaci
Terga gradu, ne cede malis, sed fortibus ausis
Tende volens contra et qua te Dea concitat altum
Vince iter et summos obnixa capesse Penates.
Tolle oculos caelo et sedes metire beatas
880
Mente hilari virtus quo te vocat ardua, ne tu
Defice neu devicta cadas. Praeludit eunti
Ipsa tibi dux fida manu caelestia portans
Praemia et invictae protendens munera palmae.
Contra autem demitte aciem et Styga despice nigram,
885
Cerne illic tumidum lacrymis Cocyton amaris
Et Phlegetonteas ripas torrentibus undis
Fumantes, cerne immanes ex ordine poenas
Quae sontum exercent animas, quibus aurea virtus
Despecta ad superos. Ira sedet impius ardens
890
Vmbrarum rector vitasque et crimina sontes
Poscit inexhausta rabie semperque cruentus
Irritat saevos angues et Erinnyas atras
Advocat increpitans tardasque incusat ad iras
Vltrices, misero fervent loca turbida luctu
895
Fumificae regemunt undae exustaeque lacunae.
Haec monstra, o cives, has exhorrescite poenas,
Hos luctus claudit nullo quos terminus aevo."
Iam plura expectans animis turba omnis hiabat
Finem improviso cum dat pater optimus orsis.