Bargeo carmina 4, 4

4. AD ALEXANDRVM IVSTIVM I.C.

Iusti, cur ego nunc domum redire

Et revisere patrios penates

Tam valde cupiam, rogas; et Vrbem

Laudas, quae solet affatim beare

5

Cives et simul hospites benigna.

Audi si vacat, et tuum sodalem,

Qui te diligit aestimatque tanti,

Quanti nec potis aestimare quemquam,

Putato tibi vera confiteri.

10

Si qua me ambitio insolensque fastus

Perculsum retineret, aut habendi

Plane spes superesset ulla, et ipsum

Vitae curriculum latentis umquam

Damnavissem: equidem libenter essem hic

15

In orbis quasi totius theatro,

In quo conspici ab omnibua simulque

Omnes conspicere atque adire possem.

Nunc autem memor illius beatae

Vitae, cum tenuis selibra oryzae,

20

Cum farris mihi bis novem duellae,

Cum mites oleae recensque bulbus,

Molles coliculi, intybi salubres,

Cum vini cotyle una lenioris,

Aut fonte e gelido latex petitus,

25

Sedabant pariter sitim famemque,

Odi delicias, opes, honores,

Et fastus tumidos potentiorum.

Meque propterea domum referre

Ad coenas tenues dapesque inemptas

30

Quamprimum statui Vrbe derelicta,

Vt vitae reliquum mihi ipsae vivam.

At tu, cui patet undique expeditus

Ad amplos aditus grados, et ipsa

Morum candida comitas gravisque

35

Virtus omnia summa pollicetur,

Et vires bona suppetit iuventa,

Ne desis tibi: perfer, urge et insta

Memor, nil sine maximo labore

Ab auctore dari omnium bonorum.