Bargeo carmina 4, 3

3. AD MARIVM COLVMNAM

O, spes maxima nominis Latini,

Mari, nobiliumque flos Quiritum

Atque ingens decus additure genti,

Vnde es editus, et future tandem

5

Tuae gloria singularis urbis:

Si quam olim puer asperam arduamque

Ingressus cupidissime fuisti,

Qua possis ope cumque nunc ad unam

Virtutem institeris, viam iugumque

10

Perges exuperare, ubi illa dulces

Fructus suggerit omnium laborum,

Quos hic pertulimus, sinumque ditem

Nobis pandit et expedit fruendum.

O tum te merito Mari beatum.

15

Nam si nobilitas avita opesque

Magnae ac tam bene constitutae, et ipsum

Corpus egregiae decore formae,

Si virtus animique magnitudo,

Quam quidem haud semel horruit superbus

20

Hostis laudeque prosequutus omni est,

Cunctis principibus gregariisque

Cunctis, hospitibusque civibusque

Commendat modo te facitque, ut omnes

Vnum suspiciant amentque: quid tum,

25

Quid tum, inquam, fore credimus, Columna,

Cum virtus tua, cum laboriosus

Cultus ingenii perelegantis,

Cum multi simul uberesque partus

Doctrinae interioris et profundae,

30

Quam nunc tu tibi comparare pergis,

Augebunt bona tanta? nonne tute

Iam vides fore, ut omnium colaris

Consensu et pietate sic, ut unus

Inter nos quasi censearis heros

35

Seculi illius aurei, Iovique

Et Marti simul et Minervae amici.

Perge ergo, o animi Columna macte

Virtute: et labor ullus haud retardet

Ad tantum decoris, nec ulla frangat

40

Conatum tibi blandiens voluptas.

Nam quae praemia consequere, laudem

Tuam in secula cuncta prorogabunt.

Nec nomen patientur interire,

Dum sol adveniens diem reducet

45

Cedetque hinc abiens locum tenebris.