Bargeo carmina 4, 2

2. AD FRANCISCVM BENCIVM SOCIETATIS IESV

Benci, dum numeris Maronianis

Tuorum socium migrationes

Ad sedes canis aetheris quietas

Et docte, et pie, et eleganter, ut qui

5

Legerit semel hauseritque, quanta

Voluntate animi hostibus necandos

Ipsi se obtulerint, et impiorum

Pii diruerint sacella et aras,

Et cruces ibi fixerint colendas,

10

Statim sentiat intimas medullas

Coelestis patriae flagrare amore,

Et desiderio beatitatis,

Quam Christus Deus usque pollicetur

Suis, si modo se sequantur unum,

15

Precari similem migrationem

Ad coelum sibi ab his tenebricosis

Orci sedibus, in quibus tot inter

Curas vivere cogimur, procaces

Aeternae comites ducesque mortis.

20

Dum tu, inquam, numeris Maronianis

Tuorum socium canis triumphos,

His nugis ego versibusque ab omni

Purgandis macula occupatus insto

Noctes iam prope perpetes diesque,

25

Casti ut perveniant et integelli

Ad manus hominum severiorum.

Quos si tu quoque censeas legendos,

Dignos ipse etiam putabo, tristis

Quos legat Cato Persiusque doctus.